§5.34.1At barbaris consilium non defuit.
然而,蛮族们并没有缺乏谋略。
Nam duces eorum tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent.
因为他们的领袖们命令在全军散布消息,谁也不得离开自己的位置:战利品是属于他们的,罗马人留下的一切都为他们保留着;因此,他们应该认为一切都取决于胜利。
§5.34.2Erant et virtute et studio pugnandi pares; nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat.
他们在勇气和战斗热情上都与我军旗鼓相当;我们的士兵虽然被将军和命运所抛弃,但仍然把安全的所有希望寄托在勇气上,每当有大队向前冲锋,在那个方向就会有大量的敌人倒下。
§5.34.3Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant (levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse), §5.34.4rursus se ad signa recipientes insequantur.
安比奥里克斯注意到这一点,便命令传达下去,让他们从远处投掷武器,不要靠得太近,并且无论罗马人向哪个方向进攻,他们都要退让(因为由于武器的轻便和日常的训练,他们不会受到任何伤害),并追击那些再次退回军旗的人。