Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §5.27.1-5.27.11

安比奥里克斯的辩解与撤退建议

第 183 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

安比奥里克斯向罗马会谈代表解释称,他个人深得恺撒恩惠,但受部族胁迫才参与战争;在透露了全高卢的联合起义计划后,他建议罗马军队立即撤离冬营。

§5.27.1Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques Romanus, familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat;
为了进行会谈,派罗马骑士、昆图斯·提图里乌斯的密友盖乌斯·阿尔皮内乌斯,以及一个来自西班牙的名叫昆图斯·尤尼乌斯的人去见他们。 这个尤尼乌斯在此前就曾受恺撒的派遣,经常去见安比奥里克斯。
apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: §5.27.2sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci obsidum numero missos apud se in servitute et catenis tenuissent; §5.27.3neque id, quod fecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem.
安比奥里克斯在他们面前这样说道:他承认,由于恺撒对他施予的恩惠,他欠了恺撒极大的恩情,因为在恺撒的帮助下,他免除了过去一直要向其邻人阿杜阿图奇人缴纳的贡赋,而且恺撒还送还了他的儿子和侄子,此前阿杜阿图奇人曾将他们作为人质,并在他们那里扣留为奴并带上锁链;至于他围攻营地所做的事,既不是出于他自己的决定,也不是出于他自己的意愿,而是受到了部族的强迫,并且他的统治权具有这样的性质:民众对他享有的权力,并不亚于他对民众享有的权力。
§5.27.4Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit.
此外,对部族而言,这就是战争的原因,因为他们无法抵抗高卢人突然发起的联合起义。
Id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat.
这一点他可以从自己的弱小地位轻易证明,因为他并不是对世事如此无知,以至于相信仅凭自己的军队就能战胜罗马人民。
§5.27.5Sed esse Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset; §5.27.6non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videretur.
但这其实是全高卢的共同计划:这一天已被指定用来围攻恺撒的所有冬营,以防任何军团能够前去救援另一个军团;高卢人不易拒绝高卢人,特别是在为了收复共同的自由而制定计划的时候。
§5.27.7Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat.
既然他已经尽了对同胞的爱国之情,他现在要考虑的是对恺撒恩惠的回报:他基于客卿关系警告并恳求提图里乌斯,要为他自己和士兵们的安全着想。
§5.27.8Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo.
大批被雇佣的日耳曼人已经渡过了莱茵河,这支军队将在两天内到达。
§5.27.9Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab eis absit.
至于罗马人自己要考虑的是,他们是否愿意在邻近部族发觉之前,将士兵撤出冬营,带到西塞罗或拉比埃努斯那里去,其中一人距离他们大约五十英里,另一人则稍远一些。
§5.27.10Illud se polliceri et iureiurando confirmare tutum iter per fines daturum; §5.27.11quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre.
他承诺并用誓言保证,会提供一条穿过其领土的安全通道;通过这样做,他既为自己的部族着想(因为部族将免受冬营的负担),又回报了恺撒对他的功绩。
Hac oratione habita discedit Ambiorix.
发表完这番讲话后,安比奥里克斯便离去了。

词汇与语法注释

  1. 5.27.1qui — 关系代词 qui 为阳性单数主格,表明其先行词仅为紧随其后的 Quintus Iunius,而不包括前面的 Gaius Arpineius。
  2. 5.27.3iuris — 修饰比较级 minus 的部分属格,意为“不少的权力”或“同等的权力”。
  3. 5.27.5omnibus hibernis Caesaris oppugnandis — 动形容词(或动名词性形容词)与格短语,在此用作表示目的的与格(意为“为了围攻恺撒的所有冬营”)。
  4. 5.27.9Ipsorum esse consilium — 所有格属格 ipsorum 指罗马人(提图里乌斯等人)。作为主语的 consilium(决定、考虑)的具体内容由其后以 velintne 引导的间接疑问从句进行说明。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §5.27.1-5.27.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:5.27.1-5.27.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。