§5.26.1Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco;
在他们抵达冬营地后大约十五天,安比奥里克斯和卡图沃尔克斯便挑起了突发的骚乱和叛乱。
§5.26.2qui, cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnatum venerunt.
他们虽然曾在自己领地的边界处迎候萨比努斯和科塔,并将谷物运进了冬营地,但受到特雷维里人因杜蒂奥马鲁斯使者的煽动,便鼓动起自己的部下,在突然袭击了拾柴的士兵后,率领大军前来围攻营地。
§5.26.3Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt.
当我们的士兵迅速拿起武器并登上土垒,且从一侧派出西班牙骑兵而在骑兵战中占了上风时,敌人在对形势感到绝望后,便将自己的人马从攻城中撤退。
§5.26.4Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent, quibus rebus controversias minui posse sperarent.
随后,他们按照自己的习俗大声呼喊,要求我们中有人出来举行会谈:声称他们有关于共同关切的事项要说,并希望通过这些事项可以减少争端。