§5.11.1His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur;
\n得知这些情况后,恺撒下令召回军团和骑兵,并让他们在行军途中停下;他自己则返回船只停泊处。
§5.11.2eadem fere quae ex nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissis circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur.
\n\n他亲眼看到了与从信使和信件中所了解到的几乎相同的情景,以至于虽然损失了大约四十艘船,但其余的船只似乎仍可以通过巨大的努力予以修好。
§5.11.3Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet;
\n\n因此,他从军团中选拔工匠,并下令从大陆召集其他人来。
§5.11.4Labieno scribit, ut quam plurimas posset eis legionibus, quae sunt apud eum, naves instituat.
\n\n他写信给拉比埃努斯,让他在他的手下用那些军团尽可能多地建造船只。
§5.11.5Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi.
\n\n他自己虽然觉得这件事情需要极大的劳力和辛苦,但仍然决定将所有的船只拖上岸,并用一道防御工事将它们与营地连结起来,这是最合适的做法。
§5.11.6In his rebus circiter dies X consumit ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis.
\n\n在这些事情上,他花费了大约十天时间,甚至在夜间也没有中断士兵们的工作。
§5.11.7Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur.
\n\n在拖上船只并对营地进行了极其稳固的防守之后,他留下了和以前一样的部队作为船只的守卫;他自己则朝他之前返回的那个地方出发。
§5.11.8Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX.
\n\n当他到达那里时,更大规模的各路不列颠人军队已经聚集在该地,通过共同的决议,战争的最高指挥权和管理权已授予了卡西维劳努斯;他的领土被一条被称为塔梅西斯的河流与沿海诸国隔开,该河距离大海大约八十英里。
§5.11.9Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant.
\n\n在以前,此人与其他诸国之间曾发生过持续不断的战争;但因我们的到来而受到震动的不列颠人,已经任命他为整个战争的统帅和总指挥。