§5.12.1Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt, §5.12.2maritima pars ab eis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt.
不列颠的内陆地区居住着那些人,据他们自己代代相传的记忆说,这些人是出生在该岛上的;沿岸地区则居住着那些人,他们为了掠夺和发动战争而从比利时渡海而来(他们几乎所有人都以他们来到该地前所出身的那些国家的名称来命名),在发动战争后便留在了那里,并开始耕种田地。
§5.12.3Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus.
人口数量极多,房屋非常密集,几乎与高卢的房屋完全相似,家畜的数量也很大。
§5.12.4Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo.
他们使用青铜、金币,或测定为特定重量的铁条来代替货币。
§5.12.5Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato.
在内陆地区产出白铅,在沿岸地区产出铁,但其产量很少;他们使用的是进口的青铜。
Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem.
除了山毛榉和冷杉之外,各种木材都像在高卢一样都有。
§5.12.6Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa.
他们认为食用野兔、母鸡和鹅是不合神法的;然而,他们出于消遣和娱乐的目的饲养这些动物。
Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
气候比高卢更为温和,寒冷程度较轻。