§4.3.1Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non posse.
在国家层面上,他们认为在自国疆界之外尽可能广阔地让土地荒芜是最大的荣耀:因为这表明了有很多部落无法抵挡他们的武力。
§4.3.2Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri vacare dicuntur.
因此,据说在苏维汇人的一侧,约有一百英里的土地是荒无一人的。
§4.3.3Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti.
在另一侧则紧邻着乌比人,按照德意志人的标准来看,他们的国家曾是广大而繁荣的;虽然他们属于同一种族,但比其他人稍微开化一些,这是因为他们紧邻莱茵河,商人经常往来于他们那里,而且他们自己也因为地理邻近而习惯了高卢人的风俗。
§4.3.4Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
虽然苏维汇人曾多次在许多战争中试探他们,由于他们国家的规模和坚固而无法将他们驱逐出境,但仍然使他们成为自己的附庸纳税者,并使他们变得极其卑微和虚弱。