§4.31.1At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur.
但是凯撒,虽然尚未得知他们的计划,但从他自己船只遭遇的变故以及他们中断交付人质这一事实中,已经预料到那件实际上发生的事情将会发生。
§4.31.2Itaque ad omnes casus subsidia comparabat.
因此,他针对一切意外情况准备了应对措施。
Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat.
因为他不仅每天将粮食从田野运回营地,而且还利用那些受损最严重的船只的木材和青铜来修补其余的船只,并下令从大陆运来那些对这些工作有用的物资。
§4.31.3Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari satis commode posset effecit.
于是,在兵士们极其热忱的执行下,虽然损失了十二艘船,但他仍使得其余的船只能够十分便利地航行。