§4.24.1At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant.
然而,野蛮人在得知罗马人的意图后,先派出了骑兵和战车兵——这是他们通常在战斗中惯常使用的兵种——并率领其余部队紧随其后,阻止我军下船。
§4.24.2Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum,
由于这些原因,存在着极大的困难,因为船只由于体积巨大,只能停泊在深水区;而士兵们在陌生的土地上,双手受阻,又被沉重巨大的铠甲武器所压迫,不得不同时从船上跳下,在波涛中站稳,并与敌人战斗。
§4.24.3cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis, audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent.
与此相反,敌人们或站在干地上,或只向水中前进了一点,全身四肢活动自如,在极度熟悉的土地上,大胆地投掷投射兵器,并驱使着已经习惯这种环境的战马。
§4.24.4Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
我军因这些情况而感到惊恐,且对这种战斗方式完全没有经验,因此未能表现出他们平时在陆战中惯常发挥的那种敏捷与热忱。