§4.25.1Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit.
当恺撒注意到这一点时,他下令将战船——其外观对野蛮人来说较为陌生,其操控在实用中也更为敏捷——从运输船旁稍微移开,用桨快速划动,部署在敌人无防备的侧翼,并从那里用投石器、弓箭和弩炮将敌人击退并驱散;这件事对我军大有裨益。
§4.25.2Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt.
因为野蛮人被船只的形状、船桨的运动以及那种不常见的弩炮所震慑,停下了脚步,并稍微向后退去。
§4.25.3Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.
当我军兵士由于海水的深度而犹豫不决时,那位手执第十军团鹰旗的兵士向神明祈求,愿此行对军团能有吉利的结果,然后大喊道:“跳下来吧,士兵们,除非你们想把鹰旗拱手让给敌人;至于我,至少要对国家和将军尽到我的职责。
' §4.25.4Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit.
” 他大声说完这话,便从船上纵身跳下,开始迎着敌人高举鹰旗前进。
§4.25.5Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt.
这时,我军兵士相互勉励,免得蒙受如此巨大的耻辱,便全体从船上跳了下去。
§4.25.6Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
附近其他船上的先头兵士看到他们这样,也同样紧随其后,向敌人逼近。