§4.17.1Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decreverat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat.
凯撒出于我所提到的这些原因,已决定渡过莱茵河;但他认为乘船渡河既不够安全,也觉得这不符合他个人或罗马人民的尊严。
§4.17.2Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat.
因此,尽管由于河流的宽度、流速和深度,建造桥梁面临着极大的困难,但他仍认为自己必须为此努力,否则就不应让军队渡河。
§4.17.3Rationem pontis hanc instituit.
他制定了如下的造桥方案。
Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.
他把成对的、每根厚一英尺半、底部略微削尖、按河水深度量好尺寸的木桩,以两英尺的间距彼此连接起来。
§4.17.4Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent,
当他用机械将这些木桩放入河中、加以固定并用打桩机打入时,并非像普通桩子那样垂直立起,而是向前倾斜,使其顺着河水的流向倾斜。
§4.17.5iis item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetu fluminis conversa statuebat.
他同样在下游一侧,相距四十英尺的地方,安置了两个以相同方式连接且与之相对的木桩,使其迎着河流的冲击和势头。
§4.17.6Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur; §4.17.7quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.
这两对木桩的上方嵌入了两英尺宽的横梁,横梁的长度正好是那些木桩连接处的间距,并在两端由各两个卡子紧固以保持距离;由于这些木桩被撑开并向相反方向系紧,整个工程的坚固程度和结构的物理特性竟达到了这样的地步:水流冲刷的力量越大,它们就被结合得越紧密。
§4.17.8Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur; §4.17.9ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent, §4.17.10et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.
这些结构上铺设了直向的木材以连结在一起,并且用长条圆木和编织的条板平铺其上;尽管如此,在河流的下游一侧也斜着打入了桩子,这些桩子作为斜撑置于下方并与整个工程结合,用以承受河流的冲力,同样,在桥的上游也保持适当距离打入其他桩子,以便在蛮族为了摧毁这座桥梁而漂放树干或船只时,可以通过这些防护物减弱那些物体的冲击力,使它们不致伤害到桥梁。