§3.7.1His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoscere volebat, subitum bellum in Gallia coortum est.
在这些事情办妥之后,由于凯撒根据一切理由认为高卢已告平定,[比尔及人已被击败,日耳曼人已被驱逐,阿尔卑斯山区的塞杜尼人已被征服,]并因而在冬季开始时出发前往伊利里库姆,因为他也想拜访那些部族并了解该地区,高卢突然爆发了战争。
§3.7.2Eius belli haec fuit causa.
这场战争起因如下。
P. Crassus adulescens cum legione VII. proximus mare Oceanum in Andibus hiemabat.
年轻的普布利乌斯·克拉苏率领第七军团,在最靠近大洋的安迪斯人领地度冬。
§3.7.3Is, quod in his locis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum complures in finitimas civitates frumenti causa dimisit; §3.7.4quo in numero est T. Terrasidius missus in Esuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolites, Q. Velanius eum T. Silio in Venetos.
他因为这些地区缺乏粮食,便派遣了若干名长官和军事看守前往邻近的城邦去征集粮食;在这些人当中,提图斯·泰拉西迪乌斯被派往埃苏维人那里,马尔库斯·特雷比乌斯·加卢斯被派往科里奥索利特斯人那里,昆图斯·维拉尼乌斯和提图斯·西里乌斯一起被派往威内蒂人那里。