Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §3.6.1-3.6.5

加尔巴突击大胜与撤回属州

第 95 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

罗马军队通过突然袭击,决定性地击溃了庞大的蛮族军队。考虑到偏离初衷的局势以及粮食匮乏,加尔巴决定烧毁村庄,并成功率军撤退至阿洛布罗基斯人领地过冬。

§3.6.1Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt.
他们执行了所受的命令,突然从所有的城门发起突围,既不给敌人弄清发生了什么事的机会,也不给他们重整旗鼓的余地。
§3.6.2Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant undique circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur.
如此一来,命运发生了逆转,他们将那些抱着夺取营地希望而来的敌人四面包围并予以歼灭;在已知来到营地的三万多蛮兵中,有三分之一以上被斩杀,其余的人则在惊恐中被驱逐溃逃,甚至不被允许在更高的地方立足。
§3.6.3Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt.
这样,在击溃了敌人的全部军队并缴获了他们的武器之后,他们退回到自己的防御工事内部。
§3.6.4Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti [commeatusque] inopia permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti contendit,
这场战斗结束后,由于加尔巴不想过于频繁地尝试运气,且他记得自己来到冬营是怀着另一种意图,却看到自己面临的是不同的境遇,加之深受粮食[及补给]匮乏的影响,次日,在烧毁了该村庄的所有建筑物之后,他便力图返回属州。
§3.6.5ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.
在没有任何敌人阻拦或拖延行军的情况下,他将完好无损的军团领入了南图阿特斯人的领地,进而领入阿洛布罗基斯人的领地,并在那里度过了冬天。

词汇与语法注释

  1. §3.6.1sui colligendi — sui 是反身代词 se 的属格,在此指代复数(敌人他们自己)。在拉丁语中,当动名形容词(gerundive)修饰代词的属格时,无论该代词实际的性与数如何,动名形容词一律采用中性单数属格形式(-i)。因此,虽然在意义上是复数(“重整他们自己”),但语法形式上采用了单数形式 colligendi。
  2. §3.6.2potiundorum castrorum — potiundorum 是异态动词 potiri(占领、夺取)的动名形容词(gerundive),是古典时期 potiendorum 的古体拼写形式(-undus)。虽然 potiri 通常支配属格或夺格,但在动名形容词结构中,它像及物动词(支配宾格)一样,与名词 castrorum(中性复数)在性、数、格上保持一致。
  3. §3.6.2amplius XXX — amplius(以及后文中的 plus)作为比较级副词插入,即使后面接数字时省略了表示比较的 quam(比……更),也不影响名词的格(此处 milibus 因介词 ex 而处于夺格)。因此,milibus amplius XXX 意为“在超过三万人的士兵中”。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §3.6.1-3.6.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:3.6.1-3.6.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。