§3.23.1Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est.
在收下武器和人质后,克拉苏出发前往沃卡特斯人和塔尔萨特斯人的领地。
§3.23.2Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant, legatos quoque versus dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt.
这时,蛮族人确实大为震动,因为他们得知,一座无论凭天然地势还是人工构筑都防守严密的城镇,在他们到达那里的短短几天内就被攻克了。 于是他们开始向四面八方派遣使者,缔结同盟,互相交换人质,并筹集军队。
§3.23.3Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque arcessuntur.
他们甚至向邻近阿基坦的近西班牙的那些城邦派遣了使者,并从那里召集援军和将领。
§3.23.4Quorum adventu magna cum auctoritate et magna [cum] hominum multitudine bellum gerere conantur.
随着这些人的到来,他们企图凭借极大的声势和众多的人口来发动战争。
§3.23.5Duces vero ii deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere existimabantur.
然而,被选为将领的是那些曾与昆图斯·塞托里乌斯并肩作战多年、并被认为拥有极高军事科学知识的人。
§3.23.6Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt.
这些人按照罗马人的习惯,开始占领有利地形,加固营垒,并切断我军的补给。
§3.23.7Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret.
当克拉苏注意到这一点时——即由于兵力单薄,自己的军队不易分散,而敌军不仅四处游击、封锁道路,还在营地留有足够的守备力量,因此粮食和补给不能很方便地运送给他,且敌军的人数与日俱增——他认为绝不能再拖延,必须通过会战来决一雌雄。
§3.23.8Hac re ad consilium delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.
在将此事提交军事会议讨论后,当他了解到所有人的意见都一致时,便将第二天定为决战之日。