§3.24.1Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent expectabat.
黎明时分,他将所有军队列队带出,排成双重战线,并将辅助部队置于战线中央,静待敌军会采取什么计策。
§3.24.2Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine vulnere victoria potiri,
敌军虽然认为,凭借自军的人数众多、昔日的战争荣耀以及我军的兵力单薄,他们能安全地进行战斗,但他们仍觉得,通过封锁道路和切断补给,不伤一人地夺取胜利更为安全。
§3.24.3et si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiores animo adoriri cogitabant.
而且他们盘算着,如果罗马人因粮食匮乏而开始撤退,他们就可以在罗马人行军受阻、背负重荷且斗志低落时发起袭击。
§3.24.4Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant.
这一计划得到将领们的批准后,尽管罗马军队已经列队带出,他们仍固守在自己的营垒中。
§3.24.5Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur expectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.
克拉苏看清了这一情况,由于敌人的迟疑以及流露出的恐惧让我们的士兵战斗热情更加高涨,并且能听到所有人的呼声,认为不应再拖延,而必须向敌营进军,于是他激励了自己的部下,在全体士兵的强烈渴望中,向敌军的营垒进发。