§3.16.1Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est.
通过这场战役,与威尼蒂人及整个沿海地区的战争便告结束。
§3.16.2Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum coegerant; §3.16.3quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem ad modum oppida defenderent habebant.
因为不仅所有的青年,甚至所有拥有任何谋略或威严的较年长者都聚集到了那里,而且他们还把散布在各处的全部船只都集中到了一个地方;随着这些东西的失去,其余的人既没有可以退避的地方,也不知道该如何防守他们的城镇。
§3.16.4Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt.
因此,他们向恺撒投降了自身和他们的一切。
In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur.
恺撒决定对他们施以更严厉的惩罚,以便今后蛮族人能更认真地遵守使节的权利。
Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.
因此,在处死了所有的元老院议员之后,他将其余的人作为奴隶卖掉了。