§3.18.1Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat.
在这种恐惧的印象被证实之后,他从随行的辅助兵中,挑选了一个合适且狡黠的加拉人。
§3.18.2Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet.
他以丰厚的赏赐和承诺说服此人投奔敌营,并详细告知他自己希望如何行事。
§3.18.3Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet, §3.18.4neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur.
此人以逃兵的身份来到敌人那里,向他们陈述了罗马人的恐惧,并说明恺撒本人如何被威尼蒂人困在困境之中,并且说,就在紧接着的夜里,萨比努斯即将秘密率军撤离营地,出发前去援助恺撒,此事已迫在眉睫。
§3.18.5Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse: §3.18.6ad castra iri oportere.
听到这些,众人齐声欢呼,认为不能失去建功立业的良机,应该向营地进军。
Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt.
许多因素促使加拉人做此决定:萨比努斯前几日的迟疑,逃兵的证实,粮食的匮乏(他们对此准备得不够周密),对威尼蒂战争胜利的期盼,以及人们往往乐于相信自己所希望的事这一普遍心理。
§3.18.7His rebus adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis sit concessum arma uti capiant et ad castra contendant.
受这些因素的影响,在得到将军们同意他们拿起武器向营地突击之前,他们不放维里多维克斯和其他领袖离开会议。
§3.18.8Qua re concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.
在获得这一许可后,他们欢天喜地,仿佛胜利已是囊中之物,收集了用来填平罗马人战壕的柴火和树枝,向营地进发。