§2.31.1Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti, §2.31.2non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent, §2.31.3se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt.
然而,当他们看到它在移动并接近城墙时,被这一新奇且不同寻常的景象所震动,便向恺撒派出了求和的使者,使者们如此说道:他们不认为罗马人是在没有神助的情况下进行战争的,因为罗马人能够以如此之快的速度推进如此高度的器械;他们说,将他们自己和他们的一切财产都托付给罗马人的支配。
§2.31.4Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
他们只恳求并请求一件事:如果恺撒因着他那自己从旁人处听闻的仁慈与温厚,决定应当宽恕阿图瓦图基人,就请不要剥夺他们的武器。
§2.31.5Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se defendere traditis armis non possent.
对他们而言,几乎所有的邻人都是敌人,且嫉妒他们的勇猛;一旦交出武器,他们就无法保护自己免受这些邻人的侵害。
§2.31.6Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
对他们来说,如果被逼到那种境境,宁可遭受罗马人民给予的任何命运,也不愿被那些他们曾习惯于在其头上称王称霸的人严刑拷打致死。