§2.30.1Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant; §2.30.2postea vallo pedum XII in circuitu XV milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant.
在我军初次抵达时,他们频繁地从城中出击,在小规模的战斗中与我军士兵交锋;此后,当他们被围在周长十五英里、高十二英尺的土垒以及密集的堡垒之中时,便将自己限制在城内。
§2.30.3Ubi vineis actis aggere extructo turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio institueretur: §2.30.4quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum quorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese posse conlocare confiderent?
当他们看到葡萄棚已被推进,土垒已被筑起,攻城塔正在远处建立起来时,起初便在城墙上嘲笑并大声辱骂,质问为何在如此遥远的地方建造这么巨大的器械:究竟凭什么手或凭什么力量,尤其是像这样身材矮小的人(因为通常对所有高大的加利人来说,相比于他们自己庞大的体型,我们矮小的身材是备受鄙视的),竟确信自己能将如此沉重的塔安置在城墙之上?