§2.29.1Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt; §2.29.2cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt.
阿杜阿图奇人(我们上面已经提过他们)本正率领全部军队来援助内尔维人,但在得知这场战斗的消息后,便在半途中折返回国;他们放弃了所有的城镇和要塞,把他们所有的财产都集中到一个自然地势极其险要、易守难攻的城镇里。
§2.29.3Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant.
这个城镇四周都是极高的峭壁和悬崖,唯独在一侧留有一条缓缓上升的通道,其宽度不超过两百英尺;他们用双重极高的城墙加固了这一地方,并且当时正在墙上安放极其沉重的石头和前端削尖的木桩。
§2.29.4Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam; facerent, iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiae [ex suis] ac praesidio VI milia hominum una reliquerant.
他们自己是辛布里人和条顿人的后代。 当年,这些人在向我们的行省和意大利进军时,将他们无法随身携带和运送的行李留在了莱茵河这一侧,并从他们自己人中留下六千人作为看守和卫队与这些行李在一起。
§2.29.5Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
这些人在那些人灭亡后的许多年里,一直受到邻近部落的骚扰,他们时而向别人发动战争,时而对别人发动的战争进行防御,最后在所有邻近部落同意并达成和平之后,选择这个地方作为他们自己的居住地。