§2.27.1Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent, calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent, §2.27.2equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent.
由于他们的到来,局势发生了极大的变化,以至于我们的士兵,甚至那些因伤势过重而倒地的人,也靠在盾牌上重新投入战斗;军仆们看到敌人惊慌失措,甚至赤手空拳地向武装的敌人迎面冲去;而骑兵们为了用英勇来洗刷逃跑的耻辱,在战场的各个角落都力图超越军团士兵。
§2.27.3At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent, §2.27.4his deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros coicerent et pila intercepta remitterent:
然而敌人即使在生还希望极其渺茫的情况下,也展现出了极大的勇气,以至于当他们最前面的人倒下时,后面的人就站在倒下的人身上,从他们的尸体上继续战斗;当这些人也被打倒、尸体堆积起来时,幸存者就像在山丘上一样,向我们的人投掷武器,并把截获的标枪投掷回来。
§2.27.5ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.
因此,不应认为这些具有如此伟大勇气的人,毫无意义地敢于渡过极宽的河流、攀登极高的河岸、进入极不利的地形;他们宽广的胸怀已经将这些极其艰难的事情变为了易事。