§2.28.1Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, §2.28.2omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt;
在这场战斗结束、内尔维人的族群和名号几乎濒临灭绝之后,长者们——我们曾说过他们与妇女儿童一起被送往潮汐地和沼泽地——在听到这场战斗的消息后,认为对于胜利者而言无任何阻碍,对于失败者而言无任何安全可言,于是经全体幸存者的同意,向恺撒派遣了使节并向他投降。
et in commemoranda civitatis calamitate ex DC ad tres senatores, ex hominum milibus LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt.
在陈述本邦的灾难时,他们说,元老院议员已从六百人减少到三人,能持兵器作战的人也从六万人仅剩几乎五百人,他们自己已被削减至此。
§2.28.3Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
恺撒为了让人看到他对不幸者和恳求者展示了仁慈,极尽细致地保护了他们,命令他们使用自己的领土和城镇,并命令邻近部落约束自己和部属,不得对他们进行伤害和不法侵害。