§1.45.1Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani.
凯撒发表了许多符合这一意旨的言论,说明他为何不能放弃这一事务:不论是他自己的习惯还是罗马人民的习惯,都不允许背弃立下极高功勋的盟友;他也不认为高卢属于阿利奥维斯图斯,而不是属于罗马人民。
§1.45.2Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque stipendium posuisset.
阿维尔尼人和鲁特尼人在战争中被昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯击败,但罗马人民宽恕了他们,既没有将他们降为行省,也没有强加贡税。
§1.45.3Quod si antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset.
因此,如果应当看重最古老的时间(历史优先权),那么罗马人民在高卢的统治就是最公正的;如果应当遵守元老院的决定,那么高卢应当是自由的,因为元老院曾希望这片虽在战争中被征服的高卢能使用其自身的法律。