§1.40.1Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent.
凯撒察觉到这些情况后,便召集会议,并邀请所有阶层的百人队长参加该会议,对他们进行了严厉的谴责:首先,因为他们认为自己应该去质问或考虑,他们正被带领往哪个方向去、出于什么意图。
§1.40.2Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret?
阿利奥维斯图斯在自己担任执政官时,曾极度热切地寻求罗马人民的友谊;为什么有人会如此草率地断定他将背弃自己的义务?
§1.40.3Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
至于他自己,他确信,一旦其要求被获知且条件的公平性被看清,他绝不会拒绝他自己或罗马人民的好意。
§1.40.4Quod si furore atque amentia impulsum bellum intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?
但是,如果他受疯狂和愚昧驱使而发动战争,他们到底在害怕什么呢? 或者为什么他们要对他们自己的勇气或对他本人的尽责感到绝望呢?
§1.40.5Factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis [cum non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur]; factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarint.
这一敌人的考验,在我们父辈的记忆中,在盖乌斯·马略击败辛布里人和条顿人时就已进行过(当时军队似乎获得了不亚于统帅本人的赞誉);最近在意大利的奴隶叛乱中也曾进行过,然而,他们从我们这里获得的一些经验和纪律还是在某种程度上帮助了他们。
§1.40.6Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni constantia, propterea quod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea armatos ac victores superassent.
由此可以判断,坚韧自身具有多么大的益处,因为那些他们有一段时间在无武装时无端害怕的人,后来在他们全副武装且成为胜利者时却被击败了。
§1.40.7Denique hos esse eosdem Germanos quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint.
总之,这些人就是赫尔维蒂人曾多次与之交战,且不仅在赫尔维蒂人自己的领土上、而且大多在对方领土上击败过的那些相同的日耳曼人;然而,他们却无法与我们的军队抗衡。
§1.40.8Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.
如果高卢人的战败和逃跑影响了某些人,那么他们如果去探究就能发现,在高卢人因战争持久而疲惫不堪时,阿利奥维斯图斯在将自己关闭在营地和沼泽中数月、且不给与他交战的机会之后,突然袭击了那些已经对战斗绝望并分散开的高卢人,主要是靠策略和计划、而非靠勇气战胜了他们。
§1.40.9Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse.
这种针对野蛮且无经验的人才有发挥余地的策略,甚至连阿利奥维斯图斯自己也不指望我们的军队会被其蒙骗。
§1.40.10Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur.
那些将自己的恐惧归咎于粮食借口和道路狭窄的人,行为极其傲慢,因为他们似乎要么对统帅的职责感到绝望,要么在向他指手画脚。
§1.40.11Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.
这些事情由他来关心;塞夸尼人、莱乌基人、林贡斯人正在供应粮食,而且田地里的庄稼已经成熟;至于路线,他们自己很快就会做出判断。
§1.40.12Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
至于有传言说他们不会听从命令、也不会扛起军旗,他对此一点也不动摇:因为他知道,凡是军队不听从命令的情况,要么是因为事情办得很糟而失去了运气,要么是因为发现了某种罪行而被证实了贪婪。
§1.40.13Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam.
他的正直在他整个一生中都得到了明证,而他的幸运也在与赫尔维蒂人的战争中得到了体现。
§1.40.14Itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset repraesentaturum et proxima nocte de quarta, vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret.
因此,他将立刻实行他原本打算推迟到更远日子的行动,并在接下来的夜间第四哨时拔营,以便能够尽快了解,在他们之中究竟是羞耻心和责任感、还是恐惧占了上风。
§1.40.15Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram.
此外,如果别无他人跟随,他仍将仅带着第十军团前往,对此他毫不怀疑,而且它将成为他的护卫队。
Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.
凯撒对这一军团不仅特别优待,而且由于其勇气而最为信任。