§1.30.1Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: §1.30.2intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi Romani accidisse, §1.30.3propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent.
与赫尔维蒂人的战争结束后,几乎整个高卢的使节——各部落的首领——聚集到凯撒这里来表示祝贺:他们说,他们知道,虽然为了赫尔维蒂人过去对罗马人民造成的伤害,凯撒通过战争向他们索取了惩罚,但这件事的发生,对高卢[土地]的利益来说,并不亚于对罗马人民的利益,因为赫尔维蒂人之所以在极其繁荣的境况下离开家园,正是抱有这样的意图:向整个高卢宣战并夺取统治权,在辽阔的土地中选择他们认为在全高卢中最便利、最富饶的地方作为住所,并将其他部落降为附庸。
§1.30.4Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere voluntate liceret: sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent.
他们请求允许他们为特定的日期召集全高卢的会议,并征得凯撒的同意来做这件事;他们说他们有一些事情,希望根据共同的共识向他请求。
§1.30.5Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.
这一请求获得许可后,他们确定了会议的日期,并用誓言相互约定,除非是共同决定授权的人,否则任何人都不得泄露消息。