§208bScio.
我知道。
§209Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest,
你是无端的? 难道对于你那些所作所为,还有什么配得上的词不能对你说的吗?
§210Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras?
你让我、你自己和整个家庭蒙羞,给儿子带来悲伤。
§211Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis; §212Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent.
此外,你还使我们的姻亲从朋友变成了仇敌;他们原本认为他是值得托付女儿的人。
§213Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
唯独你站出来,用你的厚颜无耻扰乱了这一切。
§214Egone?
我?
§214bTu, inquam, mulier, quae me omnino lapidem non hominem putas.
就是你,我说,女人,你完全把我当成石头而不是人。
§215An, quia ruri crebro esse soleo, nescire arbitramini §216Quo quisque pacto hic vitam vestrarum exigat?
或者,因为我经常在乡下,你们就以为我不知道你们在这里每个人过着怎样的生活吗?
§217Multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum assidue scio: §218Ideo, quia, ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris.
我对这里发生的事,比我常在的那个地方发生的事知道得清楚得多:因为,你们在家中如何待我,我在外面的名声也就如何。
§219Iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam; §220Minimeque adeo mirum; et ni id fecisset magis mirum foret.
我确实早就听说菲卢美娜开始讨厌你了;这真的一点也不奇怪;如果她不这样做,那才更奇怪呢。
§221Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum: §222Quod si scissem, illa hic maneret potius, tu hinc isses foras.
但我没料到她竟然连这整个家都恨上了:要是我早知道这点,她就会继续留在这里,而你倒会从这里滚出去了。
§223At vide quam immerito aegritudo haec oritur mihi abs te, Sostrata.
但是,索斯特拉塔,看看这苦恼是怎样无端端地因你而降临到我身上的。
§224Rus habitatum abii, concedens vobis et rei serviens; §225Sumtus vestros otiumque ut nostra res posset pati, §226Meo labori haud parcens, praeter aequum atque aetatem meam.
我到乡下去住,向你们让步,并照料家产;为了使我们的财产能负担得起你们的开销和闲暇,我不惜自己的劳苦,这超出了常理,也超出了我的年龄。
§227Non te pro his curasse rebus ne quid aegre esset mihi?
为了这些事,你竟然不曾留心,免得我有什么忧伤!
§228Non mea opera neque pol culpa evenit.
凭波鲁克斯起誓,这绝非我的所为,也绝非我的过错。
§228bImmo maxime.
不,正是你的错。
§229Sola hic fuisti; in te omnis haeret culpa sola Sostrata.
只有你在这里;所有的罪过都只落在你一个人身上,索斯特拉塔。
§230Quae hic erant curares, quum ego vos solvi curis caeteris. §231Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
你一个老妇,跟一个年轻姑娘结仇,难道不害羞吗?
§232Illius dices culpa factum.
你一定会说那是她的错。
§232bHaud equidem dico, mi Lache.
凭神保佑,我的拉克斯,我绝没这么说。
§233Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem §234Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest.
愿神明保佑我,为了儿子的缘故我感到高兴;因为至于你,我很清楚,你就算再犯下什么过失,名誉也不会受到更坏的损害了。
我的丈夫,你怎么知道她不是为了这个原因而装作讨厌我,好跟她母亲更多地呆在一起呢?
§236bQuid ais? non signi hoc sat est,
你说什么?
§237Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
难道这还不是一个充足的证据吗—— 昨天你动身去探望她时,竟没有一个人愿意放你进去?
§238Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
唉呀,因为他们当时说她完全累坏了,因此我才没能见到她。
§239Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror; §240Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit §241Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur. §242Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt.
我看,对她而言,你的作风才是比任何其他东西都更严重的疾病;而且这也是理所当然的;因为你们这些女人,没有一个不希望儿子娶妻的;而一旦满足了你们意愿的亲事成了,在你们的唆使下娶了回来,又是在你们的唆使下把这些妻子赶了出去。
§243Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam §244Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam §245Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor.
菲卢美娜,虽然我知道,我有权强迫你去做我所命令的事;但我还是被父亲的慈爱所打动,向你让步;我不会违背你的心愿。
§246Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit.
瞧,我正好看到了斐迪普斯:我现在就要从他那里弄清楚是怎么回事。
§247Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem, §248Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos: §249Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset.
斐迪普斯,虽然我知道我对自己所有的人都极尽顺从,但也不至于让我的宽容腐蚀了他们的心灵:如果你也同样这样做,对我们家和你们家都更有利。
§250Nunc video in illarum potestate esse te.
现在我看到你完全在那些女人的控制之下了。
§250bHeia vero!
嘿,怎么会!
§251Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti.
昨天我为了女儿的事去找你:我怎么去的,你就让我怎么糊里糊涂地回来了。
如果你希望这门姻亲关系长久,隐藏你的愤怒是极不妥当的。
Si quid est peccatum a nobis, profer: §254Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus, §255Te iudice ipso.
如果我们有什么过错,请提出来:我们要么通过反驳,要么通过解释向你们纠正,由你本人来作裁判。