§744Omnem rem?
全部的事情?
§744bAd me? qui, quaeso, istuc?
关系到我? 请问,怎么会这样?
因为,正当我急于把你的妹妹归还并复原给你的时候,我忍受了这些以及诸如此类的许多痛苦。
§746Ubi ea est?
她人在哪?
§746bDomi apud me.
在家里,我那儿。
§746cHem, quid est?
啊,怎么回事?
§747Educta ita uti teque illaque dignum est.
她受到了配得上你和她的良好教养。
§747bQuid ais?
你说什么?
§747cId quod res est.
事实就是如此。
§748Hanc tibi dono do, neque repeto pro illa quicquam abs te preti.
我把她作为礼物送给你,不向你索取任何代价。
§749Et habetur et referetur, Thais, a me ita uti merita es gratia.
泰依丝,我会像你所配得的那样感激你,并且回报你。
§750At enim cave ne prius quam hanc a me accipias, amittas Chreme; §751Nam haec ea est quam miles a me vi nunc ereptum venit.
但是你要小心,克雷梅斯,别在从我这里得到她之前,就把她给弄丢了;因为那个军人现在正要用武力从我这把她夺走,正是她。
§752Abi tu, cistellam, Pythias, domo effer cum monumentis.
皮秋丝,你去,从家里把那个带着身份凭证的小木盒拿来。
§753cIn risco.
在箱子里。
Odiosa cessas?—
你这讨厌鬼,还磨蹭什么?
§754Militem secum ad te quantas copias adducere?
—— 那个军人带着多么大的一支队伍到你这里来吗?
§755Atat.
哎呀!
§755bNum formidolosus obsecro es, mi homo?
我求你,我的好人,你该不会是害怕了吧?
§757Atque ita opus est.
确实应该如此。
§757bAh, metuo qualem tu me esse hominem existimes.
啊,我担心你把我当成什么样的人了。
§758Immo hoc cogitato; quicum res tibi est peregrinus est, §759Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens.
相反,你要这样想:与你作对的是个外邦人,他不如你强大,名声不如你显赫,在这里的社会关系也比你少。
§760Scio istuc.
这我知道。
Sed tu quod cavere possis stultum admittere est.
但是,明明可以防范却还犯傻是愚蠢的。
§761Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
我宁愿我们提前防备,也不愿在遭受伤害后再去向他复仇。
§762Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum.
你去,在里面把门锁上,在此期间我快步跑到广场去。
§763Volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac.
在这场冲突中,我希望能在我们身边有一些支持者。
§763bMane.
等一下。
§764Melius est.
这样更好。
§764bMane.
等一下。
§764cOmitte; iam adero.
松手;我马上就回来。
§764dNihil opus est istis, Chreme: §765Hoc modo die, sororem illam tuam esse, et te parvam virginem §766Amisisse; nunc cognosse.
克雷梅斯,根本不需要那些人:你只需这样说:她是你妹妹,你在她还是个幼女的时候失去了她;现在相认了。
Signa ostende.
把凭证展示出来。
§766bAdsunt.
在这儿。
§766cCape.
拿着。
§767Si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin?
如果他动粗,就法庭上见:你懂了吗?
§767bProbe.
非常懂。
§768Fac animo haec praesenti dicas.
一定要沉着冷静地把这些话说出来。
§768bFaciam.
我会的。
§768cAttolle pallium.
提起你的外套。
§769Perii! huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.
完蛋了! 我自己准备当作保护者的这个人,自己倒需要保护者了。
§770Hancine ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?
难道我要甘心忍受如此显眼的奇耻大辱吗,古纳托?
§771Mori me satius est.
我死了倒更好。
Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.
西马里奥、多纳克斯、叙里斯克斯,跟上来。
§772Primum aedes expugnabo.
首先,我要强攻那所房子。
§772bRecte.
没错。
§772cVirginem eripiam.
我要抢回那姑娘。
§772dProbe.
好极了。
§773Male mulcabo ipsam.
我要把那个女人狠狠揍一顿。
§773bPulchre.
痛快。
§773cIn medium huc agmen cum vecti Donax; §774Tu, Simalio in sinistrum cornu; tu Syrisce in dexterum.
多纳克斯,拿着你的撬棍到这队伍中央来;你,西马里奥去左翼;你,叙里斯克斯去右翼。
§775Cedo alios: ubi centurio est Sanga, et manipulus furum?
把其他人叫来:百夫长桑加和那帮贼兵在哪儿?
§775bEccum adest.
这不在这儿呢。
§776Quid ignave? peniculon pugnare, qui istuc huc portes, cogitas?
怎么,懦夫? 你拿着那个到这里来,是打算用抹布打仗吗?
§777Egone? Imperatoris virtutem noveram et vim militum; §778Sine sanguine hoc fieri non posse; qui abstergerem vulnera.
我吗? 我深知统帅的英勇和士兵们的威力;也知道这事少不了流血;我是拿它来擦拭伤口的。
§779Ubi alii?
其他人呢?
§779bQui, malum, alii? solus Sannio servat domi.
该死的,哪来的其他人? 只有萨尼奥一个人在留守看家。
§780Tu hosce instrue: hic ego ero post principia: inde omnibus signum dabo.
你来部署这帮人:我将在后方指挥;从那里我会给所有人发信号。
§781Illuc est sapere! ut hosce instruxit, ipsus sibi cavit loco.
这才是聪明! 当他把这些人部署好后,自己用位置确保了自己的安全。
§782Idem hoc iam Pyrrhus factitavit.
皮洛斯以前就经常这么干。
§782bViden tu Thais quam hic rem agit?
泰依丝,你看到这家伙是怎么指挥事情的了吗?
§783Nimirum consilium illud rectum est de occludendis aedibus.
毫无疑问,那个锁门的计划是正确的。
§784Sane quod tibi nunc vir videatur esse hic nebulo magnus est.
确实,这个恶棍在现在的你看来,可真是个了不起的男子汉啊。
§785Ne metuas.
不要害怕。
§785bQuid videtur?
你觉得怎么样?
§785cFundam tibi nunc nimis vellem dari, §786Ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.
我现在真希望给你一把弹弓,好让你从远处隐秘的地方击打他们:他们就会逃跑了。
§787Sed eccam Thaidem ipsam video.
瞧,我看见泰依丝本人了。
§787bQuam mox irrimus?
我们什么时候进攻?
§787cMane.
等等。
§788Omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
智者在动用武器之前,应当先尝试所有的办法。
§789Qui scis an quae iubeam sine vi faciat?
你怎知道她不会在不用武力的情况下,就照我的吩咐去做呢?
§789bDi vestram fidem!
天哪,请见证!
§790Quanti est sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior.
智慧是多么重要啊! 我每次接近你,离开时都会变得更聪明。
§791Thais, primum hoc mihi responde; cum tibi do istam virginem §792Dixtine hos mihi dies soli dare te?
泰依丝,首先回答我这个:当我把那个姑娘给你的时候,你有没有说过这几天只留给我一个人?
§792bQuid tum postea?
那又怎么样?
§793Rogitas, quae mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum?
你还问,你竟然当着我的面把你的情夫带到我眼前来?
§794Quid cum illo agas?
你和他勾搭什么呢?