§546..At te adiutare oportet adolescentuli
[克雷梅斯]但是你应当为了那个年轻人的缘故去帮助他。
§547..Causa. §547b..Facile equidem facere possum, si iubes: §548..Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
[叙鲁斯]如果您命令的话,我确实很容易就能办到:因为我确实深谙此道通常是如何进行的。
§549..Tanto hercle melior.
[克雷梅斯]凭赫拉克勒斯起誓,那真是再好不过了。
§549b..Non est mentiri meum.
[叙鲁斯]说谎可不是我的作风。
§550..Fac ergo.
[克雷梅斯]那么就做吧。
§550b..At heus tu, facitodum eadem haec memineris, §551..Si quid huius simile forte aliquando evenerit, §552..Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.
[叙鲁斯]但是,喂,您可要记住这同样的事情,如果万一什么时候碰巧发生了与此类似的事情,正如人世常情,当您自己的儿子也做出这种事的时候。
§553..Non usus veniet, spero.
[克雷梅斯]我希望不会有这种需要。
§553b..Spero hercle ego quoque.
[叙鲁斯]凭赫拉克勒斯起誓,我也这么希望。
我现在这么说,并不是因为我察觉到了他有什么不对劲:而是预防万一,免得发生什么。
Quae sit eius aetas vides.
您也看到他这个年纪了。
凭我的客套,克雷梅斯,如果真有需要,我绝对能把您老人家伺候得服服帖帖。
[克雷梅斯]关于那件事,等需要到来的时候,我们再看需要做什么:现在去办你眼前的事。
§559..Nunquam commodius unquam herum audivi loqui, §560..Nec quum male facerem crederem mihi impunius §561..Licere.
[叙鲁斯](旁白)我从来没听过主人说话这么顺耳的,我也没想过,自己干坏事的时候能这么不受惩罚、如此为所欲为。
Quisnam a nobis egreditur foras?
究竟是谁从我们家里走出来了?
§562..Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
[克雷梅斯](对克利蒂丰)请问,那是怎么回事? 克利蒂丰,这是什么规矩? 应该这样做吗?
§563..Quid ego feci?
[克利蒂丰]我做什么了?
§564b..Acta haec res est: perii.
[叙鲁斯](旁白)全完了:我死定了。
§564c..Mene?
[克利蒂丰]我?
§564d..Hisce oculis; ne nega.
[克雷梅斯]我亲眼所见;不许抵赖。
§565..Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum: §566..Nam istaec quidem contumelia est, §567..Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.
你对他的伤害实在是太不体面了,竟然不把手拿开:因为这确实是一种侮辱,把朋友请到家里,却去勾搭他的情人。
§568..Vel heri in vino quam immodestus fuisti!
甚至昨天在酒席上,你也是多么放肆!
§568b..Factum.
[克利蒂丰]确有此事。
§568c..Quam molestus!
[克雷梅斯]真是太讨人嫌了!
§569..Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.
凭神明保佑,我确实害怕最后会闹出什么事来。
§570..Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas.
我懂得情人们的心思:他们会敏锐地注意到你根本想不到的事情。
§571..At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.
[克利蒂丰]但是父亲,他信任我绝对不会做出那种事来的。
§572..Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.
[克雷梅斯]就算如此:但你至少该从他们眼前暂时避开,到别处去一去。
§573..Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.
欲望会带来很多念头:你的在场妨碍了他们去行事。
§574..Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie §575..Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam; §576..Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet, §577..Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.
我从自己身上推测:如今我的朋友里,克利蒂丰啊,没有哪一个能让我有胆量在他面前吐露我所有的秘密;在有的人面前是威严所碍,在另一些人面前则是对行为本身感到羞愧,免得自己显得愚蠢或放肆;你应该相信他也是如此。
§578..Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.
可是我们理当理解这一点,无论何时何地,只要有需要,就要顺从配合。
§579..Quid istic narrat?
[叙鲁斯](旁白)这家伙在胡扯些什么呢?
§579b..Perii.
[克利蒂丰](旁白)我完了。
§579c..Clitipho, haec ego praecipio tibi?
[克雷梅斯]克利蒂丰,我是在教导你这些事吗?
§580..Hominis frugi et temperantis functus es officium?
你履行了一个诚实、节制的人的职责了吗?
§580b..Tace sodes.
[克利蒂丰](对叙鲁斯)请你闭嘴吧。
§581..Recte sane.
[叙鲁斯](对克雷梅斯)确实非常正确。
§581b..Syre, pudet me.
[克利蒂丰](旁白)叙鲁斯,我很羞愧。
§581c..Credo; neque id iniuria.
[叙鲁斯](对克利蒂丰)我相信;而且这也难怪。
§582..Quin mihi molestum est.
[克利蒂丰]不仅如此,这让我很难受。
§582b..Pergis hercle?
[叙鲁斯](对克利蒂丰)凭赫拉克勒斯起誓,你还要继续吗?
§582c..Verum dico quod videtur.
[克雷梅斯]我说的是看起来属实的话。
§583..Non accedam ad illos?
[克利蒂丰]我不能走近他们吗?
§583b..Eho quaeso, una accedendi via est?
[叙鲁斯]哎呀求您了,难道挨着他们只有这一种方式吗?
§584..Actum est: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero.
(旁白)全完了:不等我把钱弄到手,这家伙自己就先暴露了。
§585..Chreme, vin tu homini stulto mihi auscultare?
克雷梅斯,您愿意听听我这个愚蠢家伙的意见吗?
§585b..Quid faciam?
[克雷梅斯]我该怎么做?
§586b..Quo hinc abeam ego?
[克利蒂丰]我能从这里走到哪儿去?
§586c..Quo? quo libet: da illis locum.
[叙鲁斯]去哪儿? 随您的便:给他们腾个地方。
§587..Abi deambulatum.
[克雷梅斯]去散散步吧。
§587b..Deambulatum quo?
[克利蒂丰]散步去哪儿?
§587c..Vah! quasi desit locus.
[叙鲁斯]哎呀! 好像没地方去似的。
§588..Abi sane istac, istorsum, quo vis.
就往那边走,或者往这边,随你高兴去哪儿。
§588b..Recte dicit: censeo.
[克雷梅斯]他说得对:我也这么认为。
§589..Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis.
[克利蒂丰]愿诸神把你斩草除根,叙鲁斯,你居然把我从这儿轰走。
[叙鲁斯](对克利蒂丰)不过,您呀,凭波吕克斯起誓,今后还是把您那些手给管管好吧。
§591..Censen vero? quid illum porro credis facturum, Chreme,
(对克雷梅斯)您真的这么认为吗?
§592..Nisi eum, quantum tibi opis Di dant, servas, castigas, mones?
克雷梅斯,您觉得他今后会干出什么事来,除非在诸神赋予您的能力范围内,您去管束、惩戒并告诫他?
§593..Ego istuc curabo.
[克雷梅斯]那件事我会留心的。
§593b..Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est.
[叙鲁斯]但是现在,主人,您必须在这儿好好盯着他。
§594..Fiet.
[克雷梅斯]会这么办的。
§594b..Si sapias: nam mihi iam minus minusque obtemperat.
[叙鲁斯]如果您聪明的话就照办吧:因为他现在越来越不听我的话了。
§595..Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? aut
[克雷梅斯]那你呢? 叙鲁斯,我刚才跟你商量的那件事,你办得怎么样了?
§596..Repperisti, tibi quod placeat? an nondum etiam?
或者你找到了满意的办法了吗? 还是还没有?
§597b..Frugi es: cedo, quid est?
[克雷梅斯]真能干:快说,是什么?
§598..Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit.
[叙鲁斯]我会说的:不过,这事真是一桩接一桩。
§598b..Quidnam, Syre?
[克雷梅斯]到底是什么,叙鲁斯?
§599..Pessima haec est meretrix.
[叙鲁斯]那个妓女是个极坏的女人。
§599b..Ita videtur.
[克雷梅斯]看起来是这样。
§599c..Immo si scias.
[叙鲁斯]不,如果您知道真相的话。
§600..Vah, vide, quod inceptet facinus.
哎呀,您瞧瞧她正在起头干什么坏事。
Fuit quaedam anus Corinthia §601..Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum.
这里曾经有一个科林斯的妇人住在:这个妓女曾借给她一千银德拉克马。
§602..Quid tum?
[克雷梅斯]然后呢?
§602b..Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam.
[叙鲁斯]那妇人死了:留下了一个年幼的女儿。
§603..Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.
那女孩就被留给这个妓女,作为那笔钱的抵押。