§403..Quisnam hic adolescens est qui intuitur nos?
[巴克科斯]这个正盯着我们瞧的年轻人到底是谁呀?
§403b..Ah, retine me, obsecro.
[安蒂菲拉]啊,扶着我,求你了。
§404..Amabo, quid tibi est?
[巴克科斯]好姐姐,你这是怎么了?
§404b..Disperii, perii misera.
[安蒂菲拉]我完了,可怜的我没命了。
§405b..Videon Cliniam an non?
[安蒂菲拉]我是看见克里尼亚了,还是没看见?
§405c..Quem vides?
[巴克科斯]你看见谁了?
§406..Salve, anime mi.
[克里尼亚]你好,我的宝贝。
§406b..O mi exspectate, salve.
[安蒂菲拉]噢,我久盼的人,你好。
§406c..Ut vales?
[克里尼亚]你过得好吗?
§407..Salvum advenisse gaudeo.
[安蒂菲拉]真高兴你平安回来了。
§409..Ite intro: nam vos iamdudum exspectat senex.
[叙鲁斯]进去吧:老头子们早就等候你们多时了。
[克雷梅斯]天已经亮了:我还在迟疑要不要去敲邻居的门,好让他最先从我这里知道他的儿子回来了?
§412..Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo.
虽然我知道那年轻人并不想这样。
§413..Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier §414..Eius abitu, celem tam insperatum gaudium, §415..Cum illi pericli nihil ex indicio siet?
但当我看到这个可怜人因儿子的离去而如此受尽折磨时,我怎能隐瞒这意想不到的喜讯,既然透露这消息并不会给他带来任何危险?
§416..Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem; §417..Ita ut filium meum amico atque aequali suo §418..Video inservire, et socium esse in negotiis; §419..Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.
我绝不隐瞒:因为我将尽我所能去帮助那个老人;正如我看到我的儿子在为他的朋友和同龄人效劳,并成为他事务上的伙伴一样;我们老年人也理当顺从、帮助老年人。
§420..Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias §421..Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio §422..Dici, diem adimere aegritudinem hominibus: §423..Nam mihi quidem quotidie augescit magis §424..De filio aegritudo; et quanto diutius §425..Abest, magis cupio tanto et magis desidero.
[迈内德穆斯]要么我真的是天生就特别适合遭受苦难,要么世人常说的那句话是假的,即时间能消减人们的痛苦:因为对我来说,每一天痛苦反而在加剧,那因子女而起的忧愁;而且他离家越久,我便越发渴望见到他,越发思念他。
§426..Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar.
[克雷梅斯]不过我看到他自己走出来了:我要过去跟他说话。
迈内德穆斯,你好呀:我给你带来了一个消息,一个你最渴望分享的消息。
§429..Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme?
[迈内德穆斯]克雷梅斯,你听到我儿子的消息了吗?
§430..Valet atque vivit.
[克雷梅斯]他活着,而且身体好着呢。
§430b..Ubinam est, quaeso?
[迈内德穆斯]他在哪儿,求你快告诉我?
§430c..Apud me domi.
[克雷梅斯]在我家里。
§431..Meus gnatus?
[迈内德穆斯]我的儿子?
§431b..Sic est.
[克雷梅斯]正是。
§431c..Venit?
[迈内德穆斯]他回来了?
§431d..Certe.
[克雷梅斯]确实。
§432b..Dixi.
[克雷梅斯]我说过了。
§432c..Eamus: duc me ad eum, obsecro.
[迈内德穆斯]我们走:求你带我去见他。
§433..Non vult te scire se redisse etiam, et tuum §434..Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet, §435..Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
[克雷梅斯]他还不想让你知道他已经回来了,并且在躲避你的视线,因为他犯了错;此外,他害怕这一点,怕你以前的那种严厉现在变得更甚。
§436..Non tu ei dixisti ut essem?
[迈内德穆斯]你没告诉他我现在是怎样的态度吗?
§436b..Non.
[克雷梅斯]没有。
§436c..Quamobrem, Chreme?
[迈内德穆斯]为什么呀,克雷梅斯?
§437..Quia pessime istoc in te atque in illum consulis, §438..Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.
[克雷梅斯]因为你那样做对自己和对他都是最糟糕的打算,如果你表现得心思如此软弱、已被折服。
§439..Non possum: satis iam satis pater durus fui.
[迈内德穆斯]我做不到:够了,我已经够当一个严厉的父亲了。
§439b..Ah!
[克雷梅斯]啊!
迈内德穆斯,你往两个极端都走得太过了,要么是过度大方,要么是极端吝啬。
§442..In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
你在这件事上也会落入和在那件事上相同的错误之中。
§443..Primum; olim potius quam paterere filium §444..Commetare ad mulierculam, quae paululo §445..Tum erat contenta, cuique erant grata omnia, §446..Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis §447..Postilla coepit victum vulgo quaerere.
第一;以前你宁可不让儿子去拜访那个当时只需极少东西便满足、且对一切都心怀感激的小女人,却把他从这里吓跑了:她被迫无奈,自那以后便开始向大众讨生活。
§448..Nunc cum sine magno intertrimento non potest §449..Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias §450..Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, §451..Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem, §452..Oneratas veste atque auro.
而现在,如果不遭受巨大的经济损失,就无法留住她时,你却什么都愿意给:为了让你知道她现在为了败家而装备得多么漂亮,首先,她已经随身带了十多个女仆,身上背满了华服和金饰。
哪怕一个太守是她的情人,也绝对应付不了她的开销;何况是你呢。
§454b..Estne ea intus?
[迈内德穆斯]她就在屋里吗?
§454c..Sit rogas?
[克雷梅斯]你还问在不在?
§455..Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus §456..Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
我可有切肤之痛:因为我请她和她的随从吃了一顿饭;要是再让我请一次,我可就彻底完蛋了。
别的先不说,光是她把酒含在嘴里咂摸再吐出来,就浪费了我多少酒啊!
"Asperum, §459..Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide. "
她还说:‘这就这样吧’;‘这个太涩了,老爹,去弄点更温和的来吧。
’ 我把所有的酒坛、酒罐全都开了封;让所有人都忙得团团转:这还仅仅是一夜而已。
§462..Quid te futurum censes quem assidue exedent?
你想想想,要是他们天天这么吃你,你得落个什么下场?
神明作证,我是真心怜悯你的家道境遇啊,迈内德穆斯。
§464b..Faciat quod libet: §465..Sumat, consumat, perdat, decretum est pati, §466..Dum illum modo habeam mecum.
[迈内德穆斯]随她怎么折腾吧:要拿去、挥霍、败光,我都决定忍受了,只要能把那孩子留在身边。
§466b..Si certum est tibi §467..Sic facere, illud permagni referre arbitror, §468..Ut ne cientem sentiat te id sibi dare.
[克雷梅斯]如果你下定决心要这么做,我认为极关紧要的是,不要让他发觉你是在知情的情况下把这钱给他的。
§469..Quid faciam?
[迈内德穆斯]那我该怎么办?
§469b..Quidvis potius quam quod cogitas: §470..Per alium quemvis ut des; falli te sinas §471..Technis per servulum; etsi subsensi id quoque, §472..Illos ibi esse et id agere inter se clanculum.
[克雷梅斯]除了你想的那个办法,干什么都行:通过别的什么人给他们;让你自己被骗,顺了那奴隶小子的诡计;虽然我也隐隐约约察觉到了,他们就在那里,在私底下悄悄策划那件事。
§473..Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt
叙鲁斯正和你们家的那个奴隶交头接耳呢;他们正在商量