Humanitext Reader

泰伦提乌斯 · 自虐者 §222..-276..

克里蒂波的苦恼与克里尼亚的误解

第 7 段,共 20 段 · 拉丁语

内容简介

克里蒂波在嘲讽了父亲的教诲后,为情妇巴基斯的奢靡而苦恼。与此同时,克里尼亚焦急地等待着安蒂菲拉,但当看到她带着众多婢女和财物到来时,他怀疑她已堕落并感到绝望,直到叙鲁斯开始说明真相。

§222..Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
[克里蒂波](独白)真是聪明! 他确实不知道,他现在是在向一个充耳不闻的我讲多么无用的废话。
§223..Magis nunc me amicae dicta stimulant: "Da mihi, atque affer mihi; " §224..Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior: §225..Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen §226..Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
现在,我情妇的话语更让我心神不宁:“给我,给我拿来”;对于她,我无言以对;没有谁比我更悲惨了:因为这位克里尼亚,虽然他自己也为自己的事忙得不可开交,但是拥有一个教养良好且贞洁的恋人,她对娼妓的手腕一无所知。
§227..Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis.
我的情妇则是霸道、放肆、傲慢、奢靡且名声在外的。
§228..Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere.
此外,能给她的东西固然好;因为,若说我一无所有,我实在说不出口。
§229..Hoc ego mali non pridem inveni; neque etiamdum scit pater.
我是不久前才发现这个苦恼的;而父亲现在还不知道。
§230..Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio,
[克里尼亚](独白)如果我的爱情进展顺利,我知道,她们早就已经来了。
§231..Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
但我担心,在我不在的时候,这里的那个女人已经变心了。
§232..Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant; §233..Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala; §234..Cui nihil iam praeter pretium dulce est.
许多想法一起涌来,加剧了我的忧虑;机会、场所、年龄,还有她受其支配的那位恶毒的母亲;对那个母亲来说,现在除了金钱,没有什么是甜美的了。
§234b..Clinia.
[克里蒂波]克里尼亚。
§234c..Hei misero mihi!
[克里尼亚]唉,我真可怜!
§235..Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens?
[克里蒂波]你还在小心防范,以免有人从你父亲屋里出来碰巧看见你吗?
§236..Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.
[克里尼亚]我会注意的。 但我心里真的预感到了某种说不出的不祥之兆。
§237..Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
[克里蒂波]在弄清真相之前,你就非要这样断定不可吗?
§238..Si nihil mali esset, iam hic adessent.
[克里尼亚]如果没有什么不好的事,她们早该到这里了。
§238b..Iam aderunt.
[克里蒂波]马上就到了。
§238c..Quando istuc erit?
[克里尼亚]那要等到什么时候?
§239..Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum: §240..Dum moliuntur, dum conantur, annus est.
[克里蒂波]难道你没考虑到这儿离那儿有点远吗? 而且你也知道女人们的脾气:她们梳妆打扮、磨磨蹭蹭的时候,就跟过了一年一样。
§240b..O Clitipho, §241..Timeo.
[克里尼亚]噢,克里蒂波,我害怕。
§241b..Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.
[克里蒂波]喘口气吧:瞧,德罗莫和叙鲁斯来了,他们一起到你这儿了。
§242..Ain tu?
[克里尼亚]真的吗?
§242b..Sic est.
[克里蒂波]确实如此。
§242c..Verum interea dum sermones caedimus, §243..Illae sunt relictae.
[叙鲁斯]不过,就在我们闲聊的工夫,她们被落在了后面。
§243b..Mulier tibi adest; audin, Clinia?
[克里蒂波]你的女人来了;听见了吗,克里尼亚?
§244..Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
[克里尼亚]克里蒂波,我真的直到现在才听见、看见,而且重新有了精神。
§245..Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem §246..Ducunt secum.
[叙鲁斯]这没什么好奇怪的,她们累赘太多了:带着一整群婢女随行。
§246b..Perii.
[克里尼亚]完蛋了。
Unde illi sunt ancillae?
她哪来的婢女?
§246c..Men rogas?
[克里蒂波]你问我?
§247..Non oportuit relictas: portant quid rerum!
[叙鲁斯]真不该把她们丢下:她们搬了多少东西啊!
§247b..Hei mihi.
[克里尼亚]天哪。
§248..Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam.
[叙鲁斯]金饰、衣服;而且天快黑了,她们又不认识路。
§249..Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam, §250..Propera: quid stas?
我们做得太蠢了:你去吧,德罗莫,去迎接她们,快点:你怎么还站着?
§250b..Vae misero mihi, quanta de spe decidi!
[克里尼亚]唉,我这个可怜的人啊,从多么大的希望中跌落下来了!
§251..Quid istuc? quae res te sollicitat autem?
[克里蒂波]怎么了? 究竟是什么事又让你如此焦心?
§251b..Rogitas quid siet?
[克里尼亚]你还问我是怎么回事?
§252..Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula §253..Hic reliqui.
你看到那些婢女、金饰、衣服了吗? 我曾把她和一个小丫头一起留在了这里。
Unde ea esse censes?
你觉得这些是从哪来的?
§253b..Vah! nunc demum intelligo.
[克里蒂波]啊! 我现在终于明白了。
§254..Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio.
[叙鲁斯]天哪,这阵仗可真大! 我知道我们的屋子怕是很难容得下。
§255..Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius?
她们得吃掉多少? 喝掉多少? 还有谁比我们家老爷更惨的?
§256..Sed video eccos quos volebam.
不过我看到我想找的人就在那儿。
§256b..O Iupiter, ubinam est fides?
[克里尼亚]噢,朱庇特,信义究竟在哪里?
§257..Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci §258..Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis; §259..Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens; §260..Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi §261..Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere; §262..Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui.
当我为了你四处流落、愚蠢地失去祖国的时候,你却在此时此地发了财,安蒂菲拉;并且在这些灾难中抛弃了我;为了她,我背负了极大的恶名,对父亲也不尽顺从;现在我对父亲感到羞愧和愧疚,他以前总是向我念叨这些女人的德行,警告我那是徒劳,且永远无法把我从她身边拉开;然而,我现在就要这么做:以前当他会感激我这样做的时候,我却不肯。
§263..Nemo est miserior me.
没人比我更痛苦了。
§263b..Hic de nostris verbis errat videlicet §264..Quae hic sumus locuti.
[叙鲁斯](独白)这家伙显然是因为我们刚才说的话产生了误会。
Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis: §265..Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit; §266..Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.
克里尼亚,你对你的恋人的看法跟事实完全相反:因为她的生活依旧,对你的心意也和过去一模一样;这是我们根据事实本身所作出的推测。
§267..Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est §268..Quod malim quam me hoc falso suspicarier.
[克里尼亚]求求你,到底是怎么回事? 因为现在在世上所有的事情中,我更希望我自己是在平白无故地怀疑。
§269..Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus §270..Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit: §271..Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae §272..Dum narrat forte audivi.
[叙鲁斯]首先,为了让你对她的事一无所知:以前被说是她母亲的那个老妇人,其实并不是她母亲:她去世了:在路上,她自己向另一个女人谈起这事时,我恰巧听到了。
§272b..Quaenam est altera?
[克里蒂波]另一个女人是谁?
§273..Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho: §274..Post istuc veniam.
[叙鲁斯]别急:让我先把开头的事情说完,克里蒂波:之后我会讲到那一处的。
§274b..Propera.
[克里蒂波]快点。
§274c..Iam primum omnium, §275..Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores: §276..Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium,
[叙鲁斯]那么,首先,当我们走到屋子跟前时,德罗莫敲了门:一个老妇人走了出来:她一开门,

词汇与语法注释

  1. §222surdo — 形容词 `surdo` 与与格代词 `mihi` 构成同格,意为“充耳不闻者”。此处源自拉丁语习语 `surdo fabulam narrare`(向聋子讲故事,比喻白费口舌)。
  2. §225suarum rerum satagit — 动词 `satagit`(由 `satis` 和 `agit` 复合而成,意为“忙于”、“为……操心”)支配属格(`suarum rerum`)以表示所关注或烦恼的事物。
  3. §260cuius nunc pudet me et miseret — 表示情感的无人称动词 `pudet`(羞耻)与 `miseret`(愧疚、可怜)要求情感的主体使用宾格(`me`),而情感的起因或对象使用属格(关系代词 `cuius`,此处指代父亲)。
  4. §268suspicarier — 这是异用动词 `suspicari`(作主动解)以 `-ier` 结尾的古雅现在时被动不定式形式,等同于古典时期的 `suspicari`。

引用这一段

泰伦提乌斯, 自虐者 §222..-276... Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0134.phi002.humanitext-lat2:222..-276..

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。