§168..Miseretque me eius.
[克雷梅斯]我真为他感到难过。
不过,看这时间,我应该去提醒一下这位邻居帕尼亚斯来吃晚饭。
Ibo, visam si domi est.
我这就去,看看他是否在家。
§171..Nihil opus fuit monitore: iam dudum domi §172..Praesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror.
完全不需要人去提醒:他们说他早就已经在我家里等着了;倒是我自己让客人久等了。
§173..Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt fores
那么我就进屋去吧。 不过,为什么我家里门响了?
§174..Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero.
是谁出来了? 我先退到这边来。
§175..Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant:
[克里蒂波]克里尼亚,你现在还没什么好害怕的,他们决没有耽搁。
§176..Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio:
我知道她今天会和使者一起到达这里。
§177..Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
所以,你该丢掉那个折磨着你的无谓的焦虑。
§178..Quicum loquitur filius?
[克雷梅斯](独白)我儿子在跟谁说话?
§179..Pater adest quem volui: adibo.
[克里蒂波](独白)我想找的父亲就在这里,我过去吧。
Pater, opportune advenis.
(对父亲)父亲,您来得正是时候。
§180..Quid id est?
[克雷梅斯]怎么了?
§180b..Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum?
[克里蒂波]您认识我们的邻居门内德穆斯吗?
§180c..Probe.
[克雷梅斯]很熟悉。
§181..Huic filium scis esse?
[克里蒂波]您知道他有个儿子吗?
§181b..Audivi esse in Asia.
[克雷梅斯]我听说他在亚细亚。
§181c..Non est, pater:
[克里蒂波]他不在那里,父亲。
§182..Apud nos est.
他在我们家。
§182b..Quid ais?
[克雷梅斯]你说什么?
§182c..Advenientem, e navi egredientem, ilico §183..Adduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia §184..Fuit semper familiaritas.
[克里蒂波]他刚到,一下船,我就立刻把他带回来吃晚饭了。 因为从孩提时代起,我和他就一直非常亲密。
§184b..Voluptatem magnam nuntias.
[克雷梅斯]你带来了一个大喜讯。
§185..Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius; §186..Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem domi:
我多么希望我能更殷勤地邀请门内德穆斯今天和我们在一起,好让我第一个在家里把这意外的喜悦呈献给他!
§187..Atque etiam nunc tempus est.
而哪怕是现在,时间也还来得及。
§187b..Cave faxis: non opus est, pater.
[克里蒂波]千万别这么做,父亲,没这个必要。
§188..Quapropter?
[克雷梅斯]为什么?
§188b..Quia enim incertum est etiam, quid se faciat.
[克里蒂波]因为他自己要怎么办还说不准。
Modo venit; §189..Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae:
他才刚到;他害怕一切——他父亲的愤怒,以及他的情妇对他是什么态度。
§190..Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit.
他爱她爱得要命;正因为她,才发生了这场风波和出走。
§190b..Scio.
[克雷梅斯]我知道。
§191..Nunc servulum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum.
[克里蒂波]现在,他已经派了一个小奴隶进城去找她,而我也把我们的叙鲁斯一同打发去了。
§192..Quid narrat?
[克雷梅斯]他说些什么?
§192b..Quid ille? miserum se esse.
[克里蒂波]他吗? 说他自己很痛苦。
§192c..Miserum? quem minus crederes?
[克雷梅斯]痛苦? 谁能比他更不该这么想?
§193..Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona;
人世间所谓的幸福之物,他还有什么没得到呢?
§194..Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias?
父母健全、祖国平安、朋友、门第、亲戚、财富,他样样都有。
§195..Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet: §196..Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.
而且这些东西,全看拥有它们的人的心态如何:对懂得使用的人来说,它们是福气;而对不能正确使用的人来说,则是祸害。
§197..Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis
[克里蒂波]不,那个老头子一直都很古怪。
§198..Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater.
而现在,父亲,我最担心的莫过于他一怒之下,会对儿子做出什么过分的事情。
§199..Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile.
[克雷梅斯](独白)他会吗? 但我还是克制一下吧,因为让他感到害怕对他是有益的。
§200..Quid tute tecum?
[克里蒂波]您独自在嘀咕什么呢?
§200b..Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
[克雷梅斯]我会告诉你的:不管情况如何,他还是应该留下来。
也许父亲确实有点太不通情理,违背了他的意愿;但他本应忍受。
nam quem ferret, si parentem non ferret suum?
如果连自己的父亲都不能忍受,他还能容忍谁?
§203..Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere?
是这孩子按照那老人的习惯生活合理,还是那老人按照这孩子的习惯生活合理?
§204..Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae §205..Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis.
至于他指责他父亲严酷,那并不是真的。 因为父母的“不公对待” 大体上都是一个样子的,只要是一个稍微能通融点的人。
§206..Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier:
他们不愿他们经常去嫖妓,不愿他们常常去宴饮,给的开销也很吝啬。
§207..Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
然而,所有这些都是为了他们的德行。
§208..Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala, §209..Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc
但是,一旦心灵被恶欲所束缚,克里蒂波,必然会随之产生相似的诡计。
§210..Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet.
这才是明智的做法:从他人身上吸取教训,以使自己获益。
§211..Ita credo.
[克里蒂波]我相信是这样。
§211b..Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet.
[克雷梅斯]我进屋去了,看看晚饭准备得怎么样。
§212..Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.
你啊,看这天色,千万注意别到离家太远的地方去。
§213..Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices,
[克里蒂波](独白)天底下的父亲们对所有的年轻人是多么不公正的法官啊!
§214..Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes, §215..Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.
他们竟然认为我们应该一离开童年就立刻变成老头子,不应该和青春所带来的那些事情有任何瓜葛。
§216..Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit.
他们用自己现在的欲望来约束我们,而不是用他们过去的欲望。
§217..Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur patre;
如果我以后有了儿子,确实,他会觉得我是一个宽厚好说话的父亲。
§218..Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus; §219..Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.
因为我会给他了解错误、原谅错误的空间;绝不像我父亲那样,通过别人来向我表明他的态度。
§220..Perii! is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora!
气死我了! 他自己稍微喝多了一点,就会跟我唠叨他当年的那些荒唐事!
§221..Nunc ait, "Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet:"
现在却对我说:“从他人身上吸取教训,以使自己获益。 ”