§161Quem ego credo manibus pedibus obnixe omnia §162Facturum; magis id adeo mihi ut incommodet §163Quam ut obsequatur gnato.
我相信那家伙会手脚并用、竭尽全力地阻挠;他这样做更是为了让我难堪,而不是为了顺从我的儿子。
§163bQuapropter?
这是为什么?
§163cRogas?
你还问?
§164Mala mens, malus animus.
心怀鬼胎,不怀好意。
Quem quidem ego si sensero— §165Sed quid opus est verbis? Sin eveniat quod volo,
如果我发现他有什么企图—— 罢了,何必多言?
但如果我所希冀的事情发生,在潘皮卢斯那边没有任何拖延,那么剩下的就是克雷梅斯了,他是我必须说服的人;而且我希望事情会成功。
§168Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias: §169Perterrefacias Davum: observes filium, §170Quid agat, quid cum illo consili captet.
现在你的任务就是好好伪装这场婚礼:吓唬达乌斯,监视我的儿子,看他在做什么,和那个家伙商量什么计策。
§170bSat est:
足够了。
§171Curabo: eamus nunc iam intro.
我会办妥的。 我们现在就进屋吧。
§171bI prae, sequar.
你先走,我跟着。
§172Non dubium est quin uxorem nolit filius: §173Ita Davum modo timere sensi, ubi nuptias §174Futuras esse audivit.
毫无疑问,我儿子不想娶妻:刚才达乌斯听到婚礼将要举行时的恐惧神情,让我看出了这一点。
Sed ipse exit foras.
但是他自己出来了。
§175Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitas §176Verebar quorsum evaderet: §177Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo §178Numquam cuiquam nostrum verbum fecit, neque id aegre tulit.
我刚才还在奇怪事情是否会就这样过去,而且我一直在担心主人的温和态度最终会引向何方:他听说不会把女儿嫁给自己的儿子后,对我们中的任何人都没有说过一个字,也没有为此生气。
§179At nunc faciet; neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
但现在他要发作了;而且据我估计,你免不了一场大祸。
§180Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio, §181Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi, §182Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias: §183Astute.
他的意图是,让我们这样毫无防备地被虚假的喜悦所蒙蔽,抱着恐惧已经消除的希望,在此期间趁我们麻痹大意时予以痛击,好让我们没有时间去思考破坏婚礼的对策:真是狡猾。
§183bCarnufex, quae loquitur?
这个恶棍,在嘀咕什么呢?
§183cHerus est, neque provideram.
是主人,我刚才没注意到。
§184Dave.
达乌斯。
§184bHem, quid est?
啊,什么事?
§184cEhodum ad me!
过来我这里!
§184dQuid hic volt?
他想要干什么?
§184eQuid ais?
你说什么?
§184fQua de re?
关于什么事?
§184gRogas?
你还问?
§185Meum gnatum rumor est amare.
有传言说我儿子在恋爱。
§185bId populus curat scilicet.
大家伙儿当然很关心这事。
§186Hocine agis, an non?
你是认真在听,还是不在听?
§186bEgo vero istuc.
我确实在认真听着呢。
Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet.
因为他以前做过的事与我毫不相干。
§188Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum: §189Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat.
只要时间允许,我总是由着他满足他自己的心愿:现在,这一天带来了另一种生活,要求不一样的品行。
§190Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam.
因此我要求,或者如果合乎情理的话我恳求你,达乌斯,让他现在就回到正道上来。
§191Hoc quid sit?
这是什么意思?
§191bOmnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
所有恋爱的人都极其反感给他们安排妻子。
§192Ita aiunt.
人们是这么说的。
§192bTum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum §193Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat.
此外,如果有人在这件事上找了个坏向导当老师,他通常会把那颗本已生病的心引向更坏的方向。
§194Non hercle intelligo.
凭赫拉克勒斯起誓,我听不懂。
§194bNon? hem!
听不懂? 哼!
§194cNon: Davus sum, non Oedipus.
听不懂。 我是达乌斯,又不是俄狄浦斯。
§195Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui.
那么显然,你希望我把剩下的事毫无保留地说明白。
§195bSane quidem.
确实如此。
§196Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis §197Fallaciae conari quo fiant minus, §198Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, §199Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, §200Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.
如果我今天发现你在这场婚礼中企图使出任何花招来加以阻挠,或者想在这件事上炫耀你有多么聪明,达乌斯,我会把你抽一顿鞭子,送进磨坊直到折磨死,并且立下这样的规矩和誓言:如果我把你从那里放出来,我就代替你推磨。
§201Quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem?
怎么样,这你听懂了吗? 还是连这都还没听懂?
不,懂得很透彻;您刚才把事情说得如此直白,一点弯子也没绕。
§203Ubi vis facilius passus sim, quam in hac re, me deludier.
在任何事情上我都比在这件事上更容易容忍自己被愚弄。
§204Bona verba, quaeso.
请别说不吉利的话。
§204bIrrides: nil me fallis.
您在嘲笑我:您一点也骗不了我。
Edico tibi §205Ne temere facias: neque tu hoc dicas tibi non praedictum.
我警告你不要轻举妄动:也别说没人预先警告过你。
Cave.
当心点。
§206Enimvero, Dave, nil loci est segnitiae neque socordiae, §207Quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis: §208Quae si non astu providentur me aut herum pessum dabunt.
说真的,达乌斯,现在可没有偷懒或马虎的余地了,就我刚才所了解到的那个老头对婚礼的看法而言:如果不用智谋防范,这些事就会让我或我的主人遭殃。
§209Nec quid agam certum est: Pamphilumne adiutem an auscultem seni.
我也不确定该怎么办:是帮助潘皮卢斯,还是听从那老头的话。
如果我抛弃前者,我担心他的生活;但如果我帮助他,又害怕后者的威胁;要欺骗他可太难了。
Primum iam de amore hoc comperit: §212Me infensus servat ne quam faciam in nuptiis fallaciam.
首先,他已经察觉到了这桩恋情:他正满怀敌意地监视着我,生怕我在婚礼上耍什么花招。