Humanitext Reader

泰伦提乌斯 · 安德罗斯岛的小姐 §11-86

诗人的辩白与西莫向索西亚道出假婚礼

第 3 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

泰伦提乌斯引证先驱诗人作挡箭牌,反驳了批评他混杂希腊原作的对手。随后正剧开始,西莫向其获释奴隶索西亚透露了为儿子潘皮卢斯策划假婚礼的意图,并叙述了儿子的行径以及他与一名安德洛斯女子的往来。

§11Non ita dissimili sunt argumento, sed tamen §12Dissimili oratione sunt factae ac stilo.
它们的情节并非如此不同,然而却是以不同的语言和文体写成的。
§13Quae convenere in Andriam ex Perinthia §14Fatetur transtulisse atque usum pro suis.
将《佩林托斯女子》中适用于《安德洛斯女子》的内容,他承认已经翻译过来,并当成自己的来使用。
§15Id isti vituperant factum; atque in eo disputant, §16Contaminari non decere fabulas.
那些人非难这一行为;并且在此争辩说,戏曲不应该被混杂。
§17Faciuntne intelligendo ut nihil intelligant.
他们岂不是自以为懂,反而变得一无所知吗?
§18Qui quum hunc accusant Naevium, Plautum, Ennium §19Accusant, quos hic noster auctores habet: §20Quorum aemulari exoptat negligentiam §21Potius, quam istorum obscuram diligentiam.
因为当他们指责他时,他们是在指责纳埃维乌斯、普劳图斯和恩尼乌斯,我们的这位诗人将他们视为先驱和权威:他宁愿效仿他们的不拘小节,而不愿效仿那些人晦涩难懂的勤勉。
§22Dehinc ut quiescant porro moneo et desinant §23Maledicere, malefacta ne noscant sua.
从今往后,我警告他们保持安静,并停止诽谤他人,免得他们发现自己的恶行。
§24Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite, §25Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum, §26Posthac quas faciet de integro comoedias, §27Spectandae an exigendae sint vobis prius.
请给予支持,以公正的心出席,并了解事情,好让你们彻底辨明,是否还留有任何希望,关于他今后将全新创作的喜剧,究竟是应当被你们观赏,还是应该在演出前就被驱逐。
§28Vos istaec intro auferte: abite.
你们把那些东西搬进去:退下吧。
Sosia, §29Adesdum: paucis te volo.
索西亚,过来一下:我有几句话想对你说。
§29bDictum puta: §30Nempe ut curentur recte haec.
权当已经说了:也就是把这些东西妥善照料好,对吧。
§30bImmo aliud.
不,是别的事。
§30cQuid est §31Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
是什么事,我的技艺还能为您多做些什么呢?
§32Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro: §33Sed iis quas semper in te intellexi sitas, §34Fide et taciturnitate.
对于我正在筹备的这件事,根本不需要你的那种技术:而是我一直深知你所具备的那些品质:忠诚与守口如瓶。
§34bExspecto quid velis.
我正等待着您的吩咐。
§35Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi §36Apud me iusta et clemens fuerit servitus §37Scis: feci e servo ut esses libertus mihi.
自从我买下你,你就知道,从小时候起,在我这里,你的奴役生活一直都是公正而温和的:你很清楚:我让你从奴隶变成了我的自由人。
§38Propterea quod servibas liberaliter.
因为你曾像自由人一样体面地服侍我。
§39Quod habui summum pretium, persolvi tibi.
我所拥有的最高赏赐,已经如数付给了你。
§40In memoria habeo.
我时刻铭记在心。
§40bHaud muto factum.
我并不后悔这样做。
§40cGaudeo §41Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo, §42Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam.
我很高兴,西莫,如果我曾做过或正在做任何让您满意的事,并且,我也很感激这些事在您那里得到了赏识。
§43Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio §44Quasi exprobratio est immemoris benefici.
但这让我有些难受:因为您的这种重提往事,简直就像是在谴责一个忘恩负义之人。
§45Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis.
您何不干脆用一句话说清楚,您想要我做什么呢?
§46Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi; §47Quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
我会这么做的:在这件事上,我首先向你声明这一点:你以为是真实的这场婚礼,并不是真的。
§48Cur simulas igitur?
那么您为什么要假装呢?
§48bRem omnem a principio audies; §49Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum §50Cognosces, et quid facere in hac re te velim.
你会听到这件事情的全貌,从头说起;这样你既能了解我儿子的生活,也能知道我的计划,以及在这件事上我想要你做些什么。
§51Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, §52Liberius vivendi fuit potestas: nam antea §53Qui scire posses, aut ingenium noscere, §54Dum aetas, metus, magister, prohibebant?
索西亚,因为自从他度过了青年期,就有了更自由生活的机会:因为在这之前,你又怎能知晓,或是看出他的天性,当年龄、畏惧和家庭教师都在约束着他时?
§54bIta est.
确实如此。
§55Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, §56Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos §57Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos: §58Horum ille nihil egregie praeter caetera §59Studebat: et tamen omnia haec mediocriter.
几乎所有年轻小伙子都会做的事,把心思投向某种爱好,要么是养马,要么是养猎犬,要么是去哲学家那里:在这些事情中,他并没有特别热衷于其中某一项,然而,他对所有这些都只是适度参与。
§60Gaudebam.
我当时很高兴。
§60bNon iniuria: nam id arbitror §61Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis.
理所当然:因为我认为在生活中极其有用,那就是“凡事不可过度”。
§62Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati §63Cum quibus erat cunque una: iis sese dedere: §64Eorum obsequi studiis: advorsus nemini: §65Nunquam praeponens se illis: ita facillime §66Sine invidia laudem invenias et amicos pares.
他的生活便是如此:轻松地容忍并迁就所有与他在一起的人:顺从他们:迎合他们的喜好:不对任何人生怨:绝不把自己置于他们之上:这样一来,你就极容易在免受嫉妒的情况下赢得赞誉并结交到朋友。
§67Sapienter vitam instituit: namque hoc tempore §68Obsequium amicos, veritas odium parit.
他聪明地安排了生活:因为在当下这个时代,迎合产生朋友,真理带来仇恨。
§69Interea mulier quaedam abhinc triennium §70Ex Andro commigravit huc viciniae, §71Inopia et cognatorum negligentia §72Coacta, egregia forma atque aetate integra.
与此同时,三年前,有一个女人从安德洛斯搬到了我们这个街区,她为贫困和亲戚的冷落所迫,拥有出众的美貌和青春年华。
§73Hei vereor ne quid Andria apportet mali.
唉,我担心那个安德洛斯女子会带来什么祸害。
§74Primum haec pudice vitam parce ac duriter §75Agebat, lana ac tela victum quaeritans.
起初,她过着贞洁、简朴而艰辛的生活,靠纺纱织布谋取生计。
§76Sed postquam amans accessit, pretium pollicens, §77Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium §78Hominum a labore proclive ad libidinem, §79Accepit conditionem, dein quaestum occipit.
但后来情人找上门来,许以重金,一个接着另一个,正如所有人的天性一样,容易从辛劳转向享乐,她接受了条件,随后便开始以此为业。
§80Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium §81Perduxere illuc secum ut una esset meum.
当时偶然爱慕她的那些人,按照常理,把我的儿子也一起带到了那里,让他和他们待在一起。
§82Egomet continuo mecum, Certe captus est, §83Habet.
我立刻在心里琢磨:“他肯定被迷住了,他中招了。
Observabam mane illorum servulos §84Venientes aut abeuntes: rogitabam, Heus puer,
”我早上观察着他们的小奴隶们,进进出出:我总是打听,“喂,小伙子,请告诉我,昨天谁和克吕西斯在一起了?
§85Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit? Nam Andriae §86Illi id erat nomen.
”因为那位安德洛斯女子的名字就是这个。

词汇与语法注释

  1. §13convenere — 为 convenerunt(现在完成时第三人称复数)的缩写形式,此处意为“合适”或“相符”。在由关系代词 Quae(中性复数宾格,作 transtulisse 的宾语)引导的关系从句中,主语被省略。
  2. §62perferre — 此处及至 §65 之前的一系列不定式(perferre, pati, dedere, obsequi)均为“历史不定式(historical infinitive)”,代替限定动词过去时,用以生动地描绘过去习惯性、持续性的状态。主语为潘皮卢斯。
  3. §70viciniae — 伴随表示方向的副词 huc(到这里)的“部分属格(partitive genitive)”,意为“到这附近的地区”。
  4. §83Habet — 源于角斗士比赛中被击中时的惊呼,是一种口语化的惯用表达,意为“(遭到重击)中招了”、“被迷住了”或“完蛋了”。

引用这一段

泰伦提乌斯, 安德罗斯岛的小姐 §11-86. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0134.phi001.humanitext-lat2:11-86

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。