§864Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit.
噢,不朽的神明啊,她说话多么直率,寥寥数语就切中了要害。
§865Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua §866et tibi uxorem ducendam, esse alibi iám animum tuom §867et me quasi pro derelicta: scio, abituru's.
\n 我确实知道你有一个未婚妻,而且和你未婚妻生了一个儿子,\n 你必须娶妻,你的心思早已放在了别处,\n 而我就像是被抛弃的人:我知道,你就要离去了。
sed tamen §868cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, §869aetatem qui non cubili uni umquam committit suam, §870quin, si unum obsideatur, aliud iam perfugium elegerit.
然而,尽管如此,\n 想想吧,一只小小的老鼠是多么聪明的野兽,\n 它绝不会把自己的性命仅仅托付给一个洞穴,\n 以至于如果一个被围困,它就已经选好了另一个避难所。
§871Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.
\n 等有空的时候,我再跟你详细谈谈这些事。
§872nunc puerum redde.
现在把孩子还给我。
§873bMinime.
\n 不行。
§873cAmabo.
\n 求你了。
§873dQuid opus est?
\n 有什么必要?
§873eIn rem meam est.
\n 对我有利。
§874triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur, §875sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit; §876si auferes, a milite omnis mihi spes animam efflaverit.
\n 至少在这三天里,趁着那个军人被带到别处转悠的时候,\n 让我留着他:如果我留着他,对你也同样有好处;\n 如果你带走他,我对那个军人的所有期望就都化为泡影了。
§877Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus; §878nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.
\n 我也想这么做,因为就算我不想做,也没有拒绝的余地;\n 现在你就用这个孩子并照顾他吧,既然你有了照顾他的理由。
§879Multum amo te ób istam rem mecastor.
\n 凭卡斯托尔起誓,为此我非常感激你。
ubi domi metues malum, §880fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius.
当你在家里害怕遇到麻烦时,\n 就逃到我这里来:至少做我那……分赃的友人吧。
§881Bene vale, Phronesium.
\n 祝你安好,普罗内西乌姆。
§881bAn non etiam tuom oculum vocas?
\n 你甚至不叫我一声你的“心肝宝贝”吗?
§882Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur.
\n 那个名字在过一阵子也会不时被提及的。
§883numquid vis?
\n 你还有什么别的事吗?
§883bFac valeas.
\n 保重。
§883cOperae ubi mi erit, ad te venero. —
\n 我有空的时候就会到你那里去。
§884Ille quidem hinc abiit, abscessit.
\n 他确实已经从这里走了,离开了。
dicere hic quidvis licet.
在这儿想说什么都行。
§885verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes.
\n 人们常说的那句谚语是真的:朋友所在之处,亦是财富所在之处。
§886propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem; §887quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.
\n 多亏了他,今天也有希望从那个军人身上榨取这么多东西;\n 凭卡斯托尔起誓,只要能从他那里夺走我想要的东西,我爱他胜过爱我自己。
§888quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est: §889ita sunt gloriae meretricum.
\n 不过,当我们从他们那里夺走了许多东西时,所给出的东西里显露出来的就不多了:\n 妓女的荣耀就是如此。
§889bÁha tace.
\n 啊,别出声。
§889cQuid est, obsecro?
\n 怎么了,求你告诉我?
§890Pater adest pueri.
\n 孩子的父亲来了。
§890bSine eumpse adire huc.
\n 让他到这儿来。
sine, si is est modo.
如果是他的话,就让他过来。
§891Ipsus est.
\n 就是他本人。
§891bSine eumpse adire, ut cupit, ad me.
\n 让他按照他的心愿,向我走过来。
§891cRectam tenet.
\n 他正径直走过来。
§892Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.
\n 凭卡斯托尔起誓,今天我要亲眼看看他被我的骗局折磨得筋疲力尽的样子。
§893Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam: §894ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
\n 我正带着一弥那黄金,作为对我情妇所受损失的赔罪:\n 为了让我之前失去的东西能被乐意接受,我将把这笔钱再额外加上去。
§895sed quid video? eram atque ancillam ante aedis.
\n 但我看到了什么? 女主人和女仆就在门前。
adeundae haec mihi.
我得走上前去。
§896quid hic vos agitis?
\n 你们在这儿干什么呢?
§896bNe me appella quaeso.
\n 求求你,别跟我说话。
§896cAha nimium saeviter.
\n 哎呀,太冷酷了。
§897Potine ut mihi molestus ne sis?
\n 你能不能别来烦我?
§897bEcquid, Astaphium, litiumst?
\n 阿斯塔皮乌姆,有什么争吵吗?
§898Merito ecastor tibi succenset.
\n 凭卡斯托尔起誓,她对你发火是理所当然的。
\n 我的宝贝,如果我之前犯了什么错,\n 我带了这一弥那黄金来向你赔罪。
si minus crédis, respice.
如果你不信,就回头看看。
§901Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere.
\n 我的手禁止我在亲手拿到任何东西之前去相信。
§902puero opust cibo, opus est matri autem, opus est quae puerum lavit, §903opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter §904ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus, §905fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, §906oleo opust, opus est farina, porro opus est totum diem: §907numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet; §908non enim póssunt militares pueri † etauio exducier.
\n 孩子需要食物,母亲也需要,给孩子洗澡的女人也需要,\n 奶妈也需要,为了让她有奶水,需要大量的陈年好酒,\n 让她日夜饮用,还需要木柴,需要木炭,\n 需要尿布、枕头、摇篮、婴儿床上用品,\n 需要油,需要面粉,而且整天都有需要:\n 这种需要绝不是一天就能应付过去、以后就再无需要的;\n 因为军人的孩子可不是凭空就能养大的。
§909Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus.
\n 那么回头看看吧,收下这个,好去应付那些需要。
§910Cedo, quamquam parum est.
\n 给我吧,虽然太少了。
§910bAddam etiam unam minam istuc post.
\n 以后我还会在此基础上再加一弥那。
§910cParumst.
\n 太少了。
§911Tuo arbitratu quod iubebis dabitur.
\n 随你的便,你吩咐什么就给你什么。
da nunc savium.
现在给我一个吻吧。
§912Mitte me, inquam, odiosu's.
\n 放开我,我说,你真讨人嫌。
§912bNil fit, non amor, teritur dies.
\n 一事无成,得不到爱,日子白白消逝。
§913plus decem pondo † moris pauxillisper perdidi.
\n 仅仅一会儿功夫,我就白白浪费了太多的时间。
§914Accipe hoc atque auferto intro.
\n 收下这个,拿到里面去。
§914bVbi mea amicast gentium?
\n 我的情妇究竟在什么地方?
§915neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ,
\n 我在乡下或在这儿都无所事事,闲得发慌,整个人都要废了,