§756bEloquere.
说吧。
§756cMittin me intro?
你放我进去吗?
§756dMendax es, abi.
你是个骗子,走开。
§757unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia.
你说就一个字,却已经说了三个字,而且都是谎话。
— §758Abiit intro, exclusit.
她进去了,把我关在门外。
egon ut haec mihi patiar fieri?
难道我要容忍这种事发生在自己身上吗?
§759iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via, §760quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam; §761iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom, §762post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica, §763suppostrix puerum.
凭赫拉克勒斯起誓,你这个狐狸精,我现在就要在街上大喊大叫,让你丢尽脸面,你这违反法律、从许多人那里收受钱财的女人;凭赫拉克勒斯起誓,我一定要让你的名字出现在所有新政务官面前,在那之后,你这个毒妇,我要以四倍的罚金对你实行人身扣押,你这个调包孩子的女人。
égo edepol iam tua probra aperibo omnia.
凭波鲁克斯起誓,我现在就要揭露你所有的丑行。
§764nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens, §765nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
没什么能拦得住我,我已经失去了我所有的一切:我要变得厚颜无耻,我现在连一丝一毫也不在乎自己穿什么样的鞋了。
§766sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
可是我为什么在这里大喊大叫? 要是她让人把我放进去呢?
§767conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
只要她愿意,我可以用规定好了的誓词发誓,我绝不再干那种事。
§768nugae sunt.
真是瞎折腾。
si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
要是用拳头去打刺棒,手反而更疼。
§769de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
对一个根本不把你放在眼里的女人无端发怒,真是毫无意义。
§770sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem, §771meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, §772alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.
可是这是怎么回事? 不死的神明啊,我看到老卡里克莱斯了,他曾是我的姻亲,正牵着两个被捆绑着的女仆走过来,一个是那个女人的美发女奴,另一个是他自己的女仆。
§773pertimui: postquam una cura cor meum movit modo, §774timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.
我害怕极了:刚才有一桩忧虑才折磨了我的心,我真担心自己以前做过的所有恶行都被发现了。
§775Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust,
难道我会责骂你们,或者希望你们遭殃吗?
§776propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.
按照我的脾气,你们大概已经体会到了,我是个多么温和冷静的人。
§777rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul; §778commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio; §779hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.
我审问了你们两个,当时你们正一起被吊着挨打呢;我还记得清清楚楚,也晓得你们当时是怎么招认的;现在在这里,我想知道你们是不是能同样不用吃苦头就招认。
§780quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, §781ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, §782nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
虽然你们俩都怀着毒蛇一样的心肠,但我先在这里说好,别耍花招说两面话,否则我要弄死你们这两个口是心非的家伙,除非你们想被带去见那些带铃铛的刑吏。
§783Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
暴力迫使我们招认实情,皮鞭把我们的胳膊勒得太疼了。
§784At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
但如果你们向我坦白实情,我就给你们解开绑绳。
§785Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum, §786nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.
直到现在,我还在犯糊涂,拿不准到底是怎么回事,只是我心里依旧害怕,因为我自己清楚自己犯下了什么罪。
§787Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo; §788neve inter vos significetis, ego ero paries.
首先,你们俩分开站——对,就是这样,我就要这样;你们之间不准打手势暗号,我来当这堵墙。
loquere tu.
你,说吧。
§789Quid loquar?
我该说什么?
§789bQuid puero factumst, mea quem peperit filia,
我女儿生的那个男孩子怎么样了,我的外孙?
§790meo nepote? capita rerum ede expedite.
快把事情的要害原原本本地说出来。
§790bIstae dedi.
我给那边的那个女人了。
§791Iam tace.
闭嘴吧。
accepistin puerum tú ab hac?
你,是从她那儿接过了那个孩子吗?
§791bAccepi.
我收下了。
§791cTace.
闭嘴。
§792nil moror praeterea.
别的事情我一概不管了。
satis es fassa.
你已经招认得足够了。
§792bInfitias non eo.
我不否认。
§793Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
你凭那一句话,就要在你的肩膀上招来淤青了。
§794conveniunt adhuc utriusque verba.
到目前为止,两个人的话是对得上的。
哎呀,我真可怜,我曾希望隐藏起来的恶行,现在要被揭露出来了。
§796Loquere tu.
你,说吧。
qui dare te huic puerum iussit?
谁命令你把孩子给她的?
§796bEra maior mea.
我家的大主母。
§799Loquere tu.
你,说吧。
quid eo fecisti puero?
你把那个男孩子怎么处置了?
§799bAd meam eram detuli.
我带去交给我家女主人了。
§800Quid eo puero tua era fecit?
你的女主人把那个男孩子怎么处置了?
§800bErae meae extemplo dedit.
她立刻把它交给了我的女主人。
§801Quoi, malum, erae?
给哪个女主人,该死的?
§801bDuae sunt istae.
那里有两位女主人呢。
§801cCave tu nisi quod te rogo.
留神,除了我问你的,别多嘴。
§802ex te exquiro.
我是在问你。
§802bMater, inquam, filiae dono dedit.
我是说,母亲把孩子作为礼物送给了女儿。
§803Plus quam dudum loquere.
你说得比刚才更多了。
§803bPlus tu rogitas.
是您问得更多了。
§804bSupposivit.
她把孩子冒充亲生了。
§804cCui?
冒充谁的?
§804dSibi.
她自己的。
§805Pro filiolon?
当作自己的小亲生儿子?
§805bPro filiolo.
当作自己的小亲生儿子。
§805cDi, obsecro vostram fidem, §806ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit: §807haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.
神明啊,我祈求你们的保佑,一个女人竟然比另一个女人更容易地生下了这同一个孩子:这个女人不用承受任何痛苦,凭着别人的分娩之痛就生下了这个男孩子。
这个男孩子确实幸运:他有两个母亲,两个外祖母;我现在开始害怕会有多少个父亲了。
vide sis facinus muliebre.
请看,这就是女人的勾当。
§810Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres: §811vir illam, non mulier praegnatem fecit.
凭波鲁克斯起誓,这种恶毒行径更多是男人的责任,而不是女人的:是男人,而不是女人,使她怀孕的。
§811bIdem ego istuc scio.
这件事我自己也是知道的。