§701di magni, ut ego laetus sum et laetitia differor.
伟大的神明啊,我是多么高兴,简直要被喜悦撑破了!
§702ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia: §703mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium; §704quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi, §705militis odiosa ingrataque habita.
今天基阿穆斯给我带来了如此巨大的喜讯:说我的礼物在弗罗内西乌姆那里深受喜爱并被接受了;这已经令人愉悦了,而那件事对我来说更是无比甜美的蜜糖,就是军人的礼物被认为令人厌恶和不讨喜。
totus gaudeo.
我整个人都沉浸在喜悦中。
§706mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
这一局我赢了:如果军人被拒绝,那女人就是我的了。
§707salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
我因毁灭而得救;如果我不毁灭,我就会彻底完蛋。
§708nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras §709veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
现在我要窥探那里在干什么,谁进去了,谁出来了;我要在远处观察,我的命运将会如何。
§710quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†
既然我一无所有,我已经下定决心,在这里一切都凭恳求行事。
§711Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.
我会非常出色地履行我的职责:你在屋里也要同样履行好你的职责。
§712ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.
爱惜你的财产,这是理所当然的:把那个家伙榨干。
§713nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas §714prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
现在,趁他高兴、手头宽裕的时候,正是做这件事的大好时机;向你的情人展现你的魅力,好让他被你毁灭时依然感到快乐。
§715ego híc interím restitáns praesidébo, §716istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam; §717nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio, §718intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.
与此同时,我会留在这里站岗放哨,趁那家伙正把财产转移到你家里去;在此期间,我不会让任何令人讨厌的人进去打扰你们:你就按照你的心愿,继续玩那个游戏吧。
§719Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?
阿斯塔菲乌姆,告诉我,那个正在被榨干的人是谁?
§719bAmabo, hicín tu eras?
哎呀,你原来在这里吗?
§720Moléstusne súm?
我是个碍事的人吗?
现在比以前更碍事了,因为当我们需要你的时候,你反倒成了我们的累赘。
§722sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.
但求求你,听我把想说的话说完。
§723Nám quid est? núm mea réfert?
那又怎么了? 难道跟我有什么关系吗?
§723bNon mússito.
我可不会闷在心里。
§724intús bolos quós dat!
他在屋里送出了多么丰厚的猎物啊!
§724bQuíd? amator novos quíspiam?
什么? 难道有了什么新欢?
§725Íntegrum et plénum adortást thensaurúm.
她抢占了一个完好无缺、装得满满的宝库。
§725bQuis est?
是谁?
§726Éloquar, sed tú taceto.
我告诉你,但你可别声张。
nóstin tu hunc Strabácem?
你认识这个斯特拉巴克斯吗?
§726bQuidni?
怎么不认识?
§727Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.
现在只有他在这里掌握着最高的地位,现在他就是我们的庄稼地。
§728animó bono male rem gerit.
他心甘情愿地挥霍着财产。
§728bPerit hercle, ego idem
凭赫拉克勒斯起誓,他完蛋了!
§729bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
我也一样,失去了财产,招来了灾祸,被你们彻底拒之门外。
§730Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.
你真是个傻瓜,竟然想用言语把既成的事实变成没发生过一样。
§731Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
就连忒提斯最后也停止了为她的儿子哀哭。
§732Non ego nunc intro ad vos mittar?
难道我现在不能进到你们屋里去吗?
§732bQuidum quam miles magis?
凭什么你比那军人更有资格进去?
§733Quia enim plus dedi.
因为我给的多啊。
§733bPlus enim es íntro missus, quom dabas: §734sine vicissim qui dant ob illud quod dant operis utier.
当你给得多的时候,你进去的次数也多啊:轮到人家给钱了,就让给钱的人为他们付出的东西享受服务吧。
§735litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.
你已经学会了识字:既然你懂了,就让别人也学吧。
§736Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
让他们学吧,只要允许我温习温习,免得我给忘了。
§737Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
在你温习的时候,女老师能得到什么呢?
§738volt illa itidem commentari.
她也想同样温习温习。
§738bQuid?
温习什么?
§738cRem accipere identidem.
就是一次又一次地收钱。
我今天确实给了:我让人给她送去了五米纳银子,另外还有一米纳用来买伙食。
§740bIdem istuc delatum scio.
我知道那笔钱已经送到了。
§741de eo nunc bene sunt tua virtute.
多亏了那笔钱,他们现在凭着你的慷慨过得很滋润。
哎呀! 难道我的仇人在那儿吞食我的家当? 凭赫拉克勒斯起誓,我宁愿死也不愿忍受这个!
§746†Stultus quid est aperire.
敞开大门是愚蠢的。
§746bQuid iam?
为什么这么说?
§746cQuia pol mavelim §743mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis; §744nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
因为凭波鲁克斯起誓,我宁愿让仇人嫉妒我,也不愿让我去嫉妒仇人;因为嫉妒别人的安逸而自己却过得不好,真是个悲剧。
§745qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
嫉妒别人的人是贫穷的;而被嫉妒的人,他们才拥有财富。
§747Non mei licet obsoni me participem fieri?
难道不被允许分一份我自己买的伙食吗?
§748Si volebas participari, auferres dimidium domum.
如果你想分一份,你当时就应该带一半回家去。
§749nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur: §750intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.
因为就像在阿刻戎一样,在我们这里只记收入账:进了门就被收下;一旦收下了,就别想带出门去。
§751bene vale.
再见。
§751bResiste.
站住。
§751cOmitte.
放手。
§751dA, mitte intro.
啊,让我进去。
§751eAd te quidem.
回你自己那儿去吧。
§752Immo istoc ad vos volo ire.
不,我想去你们那里。
§752bNon potest, nimium petis.
不行,你要求得太多了。
vis est experirier.
强行尝试就是动粗。
§754Dic me adesse.
告诉她我来了。
§754bAbi, occupatast.
走吧,她正忙着呢。
res itast, ne frustra sis.
事情就是这样,你别白费心思了。
§755Redin an non redis?
你到底回不回去?
§755bVocat me quae in me potest plus quam potes.
那个对我比你更有支配力的人在叫我呢。
§756Vno verbo—
就说一个字——