§258quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?
你为什么靠近这所房子,或者敲这扇门?
§259Salve.
你好。
§259bSat mihi est tuae salutis.
你的问候对我来说足够了。
nil moror.
我不在乎。
non salveo?
难道我不健康吗?
§260aegrotare malim quam esse tua salute sanior.
我宁愿生病,也不愿通过你的问候而变得更健康。
§261sed volo scíre, quid debetur hic tibi nostrae domi?
但我想知道,你在我们家这里有什么应得的东西(用处)?
§262Comprime sis eiram.
请你平息你的怒火(埃拉)。
§262bEam quidem hercle tu, quae solita es, comprime, §263impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.
凭赫拉克勒斯起誓,你倒该控制你那习惯控制的东西(拥抱),你这无耻的女人,竟用荒唐的方式诱惑乡下人堕落。
§264Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.
我说的是怒火(埃拉):你怎么误会了! 你减去了一个字母。
§265nimis quidem hic truculentust.
这个家伙确实太粗暴(托鲁克伦图斯)了。
§265bPergin male loqui, mulier, mihi?
女人,你还要继续对我口出恶言吗?
§266Quid tibi ego male dicó?
我对你说了什么恶言?
§266bQuia enim me truncum lentum nominas.
因为你把我叫作“懒惰的树干”(托伦库姆·伦图姆)。
§267nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito, §268iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.
现在,除非你立刻走开,或者快说你找什么,凭赫拉克勒斯起誓,我在这里就要像母猪用脚踩小猪一样,把你踩在脚下。
§269Rus merum hoc quidemst.
这真是纯粹的乡巴佬。
§269bPudendumst vero clurinum pecus.
真是个让人羞耻的猢狲之辈。
§270advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus, §271quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
你到这里来炫耀自己,打扮着你的骨头(身体),难道就因为你这个丢脸的女人,用桑葚汁染了你的小斗篷?
§273Nunc places, cum mi inclementer dicis.
当你对我说话粗鲁时,我现在反而喜欢你了。
§273bQuid hoc quod te rogo?
我问你的这个,是怎么回事?
§274mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?
你随身带着青铜戒指,是为了通过法定转让来接受财产吗?
§275pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.
如果你戴的那些胜利女神(戒指)不是木头(假货)做的,就来打个赌。
§276Ne attigas me.
别碰我。
§276bEgon te tangam? íta me amabit sarculum,
我会碰你?
§277ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem §278cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, §279quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
愿我的锄头爱我,我宁愿在乡下拥抱一头宽角的母牛,并在稻草上和它共度一整夜,也不愿意接受有人把你那一百个吃饱喝足的夜晚作为礼物送给我。
§280rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri!
你用乡下人来指责我? 你倒真找对了一个会为指责感到羞耻的人!
§281sed quid ápud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?
(反语)但女人,你到我们家这里来有什么事?
§282quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?
每当我们进城时,你为什么总是在这里出现?
§283Mulieres volo convenire vostras.
我想见见你们那里的女人们。
§285Nullan istic mulier habitat?
那里没有女人住吗?
§285bRus, inquam, abierunt.
我说,她们去乡下了。
abi.
走开。
§286Quid clamas, insane?
你为什么大喊大叫,疯子?
§286bAbire hinc ni properas grandi gradu, §287iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuos §288unguentatos usque ex cerebro exvellam.
如果你不快点大步离开这里,凭赫拉克勒斯起誓,我就要把你那些假的、整理好的、卷曲的、抹了香油的卷发,连同你的脑髓一起拔出来。
§288bQuanam gratia?
究竟因为什么原因?
§289Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere §290quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes.
因为你竟敢浑身涂满香油靠近我们的门,而且你的脸颊还抹了那么漂亮的红粉。
§291Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.
凭卡斯托耳起誓,可怜的我因为你的大喊大叫而脸红了。
§292Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
是吗? 你脸红了?
§293tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.
坏女人,就好像你给自己的身体留下了任何接受任何自然颜色的余地似的。
§294buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi.
你用红土染了脸颊,用白粉浸透了全身。
§295pessumae estis.
你们是最坏的女人。
§295bQuíd est quod vobis pessumae haec male fecerint?
这些最坏的女人到底对你们做了什么坏事?
§296Scio ego plus quam tu arbitrare scire me.
我知道的比你以为我知道的还要多。
§297bErilis noster filius apud vos Strabax §298ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.
我们主人的儿子斯特拉巴克斯在你们那里被毁灭,你们诱骗他陷入邪恶的欺骗和耻辱中。
§299Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.
如果你看上去还算清醒,我会说:你是在侮辱人。
§300nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas; §301ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.
在我们这里,没有哪个人会在我们这里毁灭(丧命);他们只是损失自己的财产;一旦他们损失了财产,如果他们愿意,他们大可以安然无恙地从这里离开。
§302ego istunc non novi adulescentem vostrum.
我不认识你们的那个年轻人。
§302bVeron serio?
真的吗,说正经的?
§303quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas §304latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam?
那么花园里的那面墙怎么说,它每天晚上都会少一块砖,他就是通过那面墙向你们那里丈量了损失之路?
§305Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
这不奇怪(墙已经旧了),如果旧砖塌了的话。
§306Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi
你真的说是旧砖塌了吗?
§307quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit, §308ní ego vostra ero maiori facta denarravero.
凭埃德波尔起誓,此后决不会有任何人相信我说的任何两件事,除非我把你们所做的这些事原原本本地告诉我们年长的主人。
§309Estne item violentus ut tu?
他也像你一样粗暴吗?
§309bNon enim ille meretriculis §310munerandis rem coegit, verum parsimonia §311duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae; §312ea vos estis exunguimini ebibitis.
因为他并不是通过向娼妓送礼来积累财产的,而是通过勤俭和刻苦:那些东西现在正被偷偷带到你们这些最坏的女人那里;你们把它们当作香油涂抹并喝光。
egone haec mussitem?
难道我能对此保持沉默吗?
§313iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni, §314neque istuc insegesti tergo coget examen mali.
凭赫拉克勒斯起誓,我现在就要去广场,把这些事情告诉老主人,绝不让这群恶行惩罚落在他那未开垦的背上。
— §315Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam
凭卡斯托耳起誓,即使这个男人靠吃芥末过活,我也不认为他会这么辛辣。