Humanitext Reader

普劳图斯 · 粗鲁汉 §198-257b

阿斯塔菲乌姆的托辞与遭遇特鲁库伦图斯

第 4 段,共 16 段 · 拉丁语

内容简介

阿斯塔菲乌姆向迪尼亚胡斯解释了弗罗内希乌姆假生育的传闻,消除其疑虑并引其入室。随后她独自发表了一番关于娼妓如何榨干情人财产的冷酷独白,并前去敲击隔壁富裕乡下青年家的大门,与粗暴的奴隶特鲁库伦图斯对峙。

§198Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
你在说什么? 一个从未怀孕的人,怎么可能生育呢?
§199nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.
因为据我所知,我从未察觉到她的肚子隆起。
§200Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes, §201ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.
她一直瞒着你并害怕你,免得你劝说她去做人工流产并害死那个孩子。
§202Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles, §203quoius núnc ista adventum expetit.
那么,凭波鲁克斯起誓,那个孩子的父亲就是那个巴比伦士兵了,也就是她现在正期盼其到来的那个人。
§203bImmo ab eo ut nuntiatumst, §204iam hic adfuturum aiunt eum.
不,正如他那里传来的消息,大家都说他快要到这里了。
nondum advenisse miror.
我很奇怪他怎么还没到。
§205Ibo igitur intro?
那我这就进去吗?
§205bQuippini? tam audacter quam domum ad te; §206nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.
为什么不呢? 就像进你自己的家一样大胆地进去吧;因为,凭埃德波尔起誓,迪尼亚胡斯,你甚至到现在也还是我们的人呢。
§207Quam mox te huc recipis?
你什么时候回这里来?
§207bIam hic ero: propest, profecta quo sum.
我很快就回来:我要去的地方很近。
§208Redi véro actutum.
那你可一定要快点回来。
ego interim hic apud vos opperibor.
我在这期间就在你们这里等着。
§209Hahahaé, requievi, §210quia íntro abiit odiúm meum.
—— 哈哈哈,我总算松了一口气,因为我讨厌的那个家伙进去了。
§211tandém sola súm.
终于只有我一个人了。
nunc quidém meo arbitrátu §212loquár liberé quae volam ét quae lubébit.
现在我确实可以按照自己的心意,自由地想说什么就说什么,想怎么说就怎么说。
§213huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi, §214nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
我家女主人在家里为这个恋爱中的男人唱了丧歌(彻底榨干了他),因为他的田产和房屋已经为了“爱”的领地而被抵押出去了。
§215verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere, §216magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.
不过,女主人在他面前倒是能毫无保留地吐露自己最机密的计划,实际上,这个朋友对她而言,更像个顾问而不是帮手。
§217dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus, §218iste id habet quod nos habuimus.
他有财产的时候就给;现在他一无所有:他曾拥有的,我们拥有,而那个家伙拥有了我们曾拥有的东西(一无所有)。
humanum facinus factumst.
这真是世事难料(发生了一件符合人性的事)。
§219actutum fortunae solent mutari, varia vitast: §220nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos: §221verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.
命运总是转瞬即逝,人生变化无常:我们还记得他富有的时候,他也记得我们贫穷的时候:记忆已经颠倒过来了;谁要是对此感到奇怪,那他就是个傻瓜。
§222si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.
如果他穷了,我们也只能忍受:他爱过了,这也是他应得的下场。
§223piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.
同情那些经营不善(败光家产)的人简直是一种罪过。
§227meretricem sentis similem ésse condecet, §228quémquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.
娼妓理应像荆棘一样,无论碰到了谁,都必定会给那个人带来痛苦或损失。
§229numquam amatoris meretricem oportet causam noscere, §230quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.
娼妓决不该去听信爱人的借口,相反,一旦他给不出东西,就该像打发逃兵一样把他打发回家。
§231nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae.
任何爱人,除非他是自己财产的敌人,否则绝不会成为一个合格的爱人。
§232nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo; §233is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.
除非他刚给过东西,就立刻又渴望再给一次,否则就是毫无用处的废物;在我们这里受到喜爱的,是那种给了东西就忘记已经给过的人。
§234dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.
有钱的时候就让他爱;一旦一无所有,就让他去另谋生路。
§235aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum.
如果他自己什么都没有,就该心平气和地把位置让给其他有钱的人。
§237at nós male agere praedicant viri solere secum, §238nosque esse avaras.
可是男人们却四处张扬,说我们总是刻薄对待他们,还说我们贪婪。
qui sumus? quid male nos agimus tandem?
我们怎么贪婪了? 请问,我们到底做了什么坏事?
§239nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator, §240neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit.
因为凭卡斯托耳起誓,没有任何一个爱人曾给过自己的情人足够的东西,凭波鲁克斯起誓,我们也没有得到过满足,也从未有哪个女人索求得足够。
§241nam quando sterilis est amator ab datis, §242si negat se habere quod det, soli credimus, §243nec satis accipimus, satis cum quod det non habet: §244semper datores novos oportet quaerere, §245qui de thensauris integris demus danunt.
因为当一个情人在给予财物方面变得干瘪,如果他否认自己有东西可给,我们便只信他这一句,既然他没有足够的东西可给,我们也无法得到满足:所以我们必须时刻寻找新的给予者,那些能从完好无缺的宝库中向我们提供赠礼的人。
§246velút hic agrestis est adulescens, qui hic habet, §247nimis pól mortalis lepidus nimisque probus dator.
就像住在这里的那个乡下年轻人,凭波鲁克斯起誓,他真是个极其风趣、慷慨大方的施予者。
§250sed est huic unus servos violentissimus, §251qui ubi quámque nostrarum videt prope hasce aédis adgrediri, §252item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit; §253ita est agrestis.
可是他有一个极其粗暴的奴隶,那个家伙一看到我们这边的任何一个女人靠近这所房子,就会像在麦田里赶鹅一样,大声叫喊着把她们吓跑赶走;就是这么一个野蛮人。
sed fores, quidquid ést futurum, feriam.
但是,不管接下来会怎么样,我都要敲门了。
§254_255ecquis huíc tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit?
有没有人守着这扇门? 里面有人出来吗?
§256Quís illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
是谁在外面那么粗鲁地猛敲我们的房子?
§257Ego sum, respice ad me.
是我,朝我这边看。
§257bQuid ego? nonne egó videor tibi?
怎么? 难道你以为我看不见你吗?

词汇与语法注释

  1. §199quod sciam — 带有虚拟语气现在的限制性关系从句。表示限制先行词的常用习语,意为“据我所知”。
  2. §213naeniam dixit — 字面意思是“唱了丧歌(哀悼歌)”。比喻为“给某人致命一击”或“使某人破灭”。这里指迪尼亚胡斯因失去财产而破产。
  3. §227sentis — 第三变格名词 sentis(荆棘、刺灌木)的宾格复数形式(sentīs)。用作与 similem 相对应的比较对象,意思是“娼妓理应像荆棘”。
  4. §245danunt — 古典时期以前的古体第三人称复数直陈式现在时(dant 的古写形式)。这是普劳图斯喜剧中常见的古雅动词变化。

引用这一段

普劳图斯, 粗鲁汉 §198-257b. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi020.humanitext-lat2:198-257b

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。