Humanitext Reader

普劳图斯 · 三文钱 §908-961

假使者的荒诞旅程谎言与哈尔米德斯的反计

第 15 段,共 19 段 · 拉丁语

内容简介

骗子在回忆写信人名字(沙尔米德斯)时苦苦挣扎,最终答对。随后,骗子向沙尔米德斯讲述了一段荒诞的虚构旅行经历,沙尔米德斯在完全看穿骗局后,决心反过来戏耍这个骗子。

§908Quid est negoti?
怎么回事?
§908bDevoravi nomen imprudens modo.
我刚才不小心把名字吞下去了。
§909Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.
我不喜欢把朋友锁在牙齿后面的人。
§910Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.
而且刚才它还在我嘴唇边打转呢。
§911Temperi huic hodie anteveni.
今天我正及时识破了他。
§911bTeneor manifesto miser.
我被当场抓住了,真惨。
§912Iam recommentatu's nomen?
你现在想起名字来了吗?
§912bDeum hercle me atque hominum pudet.
凭赫拉克勒斯起誓,我向神明和人类感到羞愧。
§913Vide modo ut hóminem noveris.
看你到底怎么认识那个人的!
§913bTam quam me.
就像认识我自己一样。
fieri istuc solet, §914quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.
这种事常有,你手里拿着、眼睛看着的东西,你却在寻找它。
§915litteris recomminiscar.
我通过字母来回忆一下。
C est principium nomini.
“C”是名字的开头。
§916Callias?
卡里亚斯?
§916bNon est.
不是。
§916cCallippus?
卡里普斯?
§916dNon est.
不是。
§916eCallidemides?
卡里德米德斯?
§917Non est.
不是。
§917bCallinicus?
卡里尼库斯?
§917cNon est.
不是。
§917dCallimarchus?
卡里马科斯?
§917eNil agis.
白费劲。
§918neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
而且凭波鲁克斯起誓,我一点也不在乎,因为我自己心里记着呢。
§919At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris §920dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.
但是这里有许多叫莱斯博尼库斯的人:除非你说出父亲的名字,否则我无法指给你看你苦苦寻找的那些人。
§921quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
那个名字大概是什么样子的? 看看我们能否通过推测找到。
§922Ad hoc exemplum est—
是这种样子的—— 是卡雷斯?
§922bAn Chares? an Charmides?
还是沙尔米德斯?
§922cEnim Charmides.
没错,沙尔米德斯!
§923em istic erit.
瞧,就是他!
qui istum di perdant.
愿神明惩罚他。
dixi ego iam dudum tibi: §924Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.
我刚才就对你说了:你应该对一个朋友说好话,而不是说坏话。
§925Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
那个一文不值的家伙,居然躲在我的嘴唇和牙齿之间?
§926Ne male loquere apsenti amico.
不要说不在场的朋友的坏话。
§926bQuíd ergo ille ignavissumus §927mihi latitabat?
那么,为什么那个极其懒惰的家伙一直躲着我呢?
§927bSi appellasses, respondisset, nomine.
如果你叫了他的名字,他就会回答的。
§928sed ipse ubi est?
不过他本人在哪里?
§928bPol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula. †
凭波鲁克斯起誓,我把他留在克克罗皮亚岛的拉达曼提斯那里了。
§929Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?
还有谁比我更愚蠢,居然在打听我自己身在何处?
§930sed nil disconducit huic rei.
不过这倒不碍事。
quid ais? quid hoc quod te rogo?
你怎么说?
§931quos locos adiisti?
回答我问你的这个问题:你去过哪些地方?
§931bNimium mirimodis mirabiles.
极其奇妙、不可思议的地方。
§932Lubet audire, nisi molestumst.
如果不麻烦的话,我很想听听。
§932bQuin discupio dicere.
哪里,我正巴不得说呢。
§933omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
首先,我们航行到蓬托斯,到了阿拉伯之地。
§934Eho an etiam Arabiast in Ponto?
咦,蓬托斯也有阿拉伯吗?
§934bEst: non illa ubi tus gignitur, §935sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
有的:不是那个产乳香的地方,而是生长苦艾和鸡香草的地方。
§936Nimium graphicum hunc nugatorem.
真是个极有格调的骗子。
sed ego sum insipientior, §937qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat; §938nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
但我更愚蠢,居然问他我自己从哪里回来,问那些我知道而他不知道的事;除非是因为我想试探他最后到底会编出什么来。
§939sed quid ais? quo inde isti porro?
不过你怎么说? 你们接着从那儿去了哪里?
§939bSi animum advortes, eloquar.
如果你留神听,我就说。
§940ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
到了河的源头,那是从朱庇特的王座之下自天国流出来的。
§941Sub solio Iovis?
在朱庇特的王座之下?
§941bIta dico.
我是这么说。
§941cE caelo?
从天国?
§941dAtque e medio quidem.
而且还是在正中间呢。
§942Eho an etiam ín caelum escendisti?
哟,你甚至升到天国去了?
§942bImmo horiola advecti sumus, §943usque aqua advorsa per amnem.
相反,我们是坐着小划艇,沿着河水逆流而上的。
§943bEho an tu etiam vidisti Iovem?
哟,你甚至还见到朱庇特了?
§944Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
其他神明说他去别墅给奴隶分发食物了。
§945deinde porro— §945bDeinde porro nolo quicquam praedices.
然后接着—— 然后接着,我不想听你再编任何东西。
§946Sed— §946bAbeo hercle, si es molestus.
但是—— 凭赫拉克勒斯起誓,如果你再烦人我就走了。
nam pudicum neminem, §947Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
因为没有哪个体面的人,帕克斯,应该讲述自己如何从地球到达天国的。
§948Faciam ita ut te velle video.
自会照你所说的去办。
sed monstra hosce homines mihi, §949quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
但是请指给我看这些人,我正在寻找他们,我需要把这些信交托给他们。
§950Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, §951illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas, §952norisne hominem?
你怎么说? 要是你现在碰巧亲眼看到了沙尔米德斯本人,就是你口中那个给你那些信的人,你认得他吗?
§952bNe tu me edepol arbitrare beluam, §953qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim.
凭波鲁克斯起誓,你还真以为我是个蠢笨的野兽呢,我怎么可能认不出和我共度大半生的人呢。
§954an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet §955Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom §956atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
难道他会那么愚蠢,信任我并交给我一千枚菲利普金币,并命令我把这笔金子送给他的儿子以及他的朋友卡里克斯,因为他说过他把自己的财产托付给了这个人?
§957mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe?
如果他和我不是知根知底,他会把这交托给我吗?
§958Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo, §959si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, §960quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio §961neque oculis ante hunc diem umquam vidi.
但事实上,现在我想对这个骗子反施一计,如果我能用他口中那一千枚菲利普金币来欺骗他,尽管我根本不知道他是谁,并且在今天之前从未亲眼见过。
eine aurum crederem,
我会把金子信任并交托给这种人吗?

词汇与语法注释

  1. 909amicos intra dentes conclusos habet — 沙尔米德斯对骗子推说“名字就在嘴边”所作的讽刺。他将连亲密朋友的名字都说不出来的样子,比喻为“把朋友锁在牙齿后面”。

引用这一段

普劳图斯, 三文钱 §908-961. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi019.humanitext-lat2:908-961

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。