§851Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
凭波鲁克斯起誓,这家伙真是蘑菇一类:用头盖住了自己全身。
§852Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
这男人的脸看起来像伊利里亚人,穿着那样的装装走来。
§853Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, §854quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius, §855quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
雇我的那个家伙,一雇下我,就把我带回了家,说了他想要我说的话,教导并预先向我示范了如何应付每件事;现在,如果我自己再多添加点什么,雇主就会从我这里得到更妙的胡闹。
§856eo conductor melius de me nugas conciliaverit. §857ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
他把我打扮成什么样,我就穿戴成什么样;这都是钱的作用。
§858ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
他自己冒着风险,从剧院道具师那里借来了这些服装。
§859nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, §860dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
现在,如果我能用这些服装把那家伙骗过去,我会尽力让他明白,我自己就是一个不折不扣的骗子。
§861Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies.
我越看越觉得这家伙的脸面可憎。
mira sunt, §862ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
真是怪事,除非那家伙不是夜盗,就是个剪钱袋的贼。
§863loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
他打量着周围,环顾四周,盯着这所房子看。
§864credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
凭波鲁克斯起誓,我相信他是在打探地方,以便待会儿来偷窃。
§865magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
我更想看看他要干什么:我就盯着这件事。
§866Has regiones demonstravit mi ille conductor meus; §867apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
我的那个雇主指给我看了这一带;在那所房子前,我必须施展我的骗术。
§868fores pultabo.
我要敲门了。
§868bAd nostras aedis hic quidem habet rectam viam.
这家伙确实是直奔我们家而来的。
§869hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
凭赫拉克勒斯起誓,看来我刚回来的这天夜里得通宵站岗了。
§870Aperite hoc, aperite.
开门,快开门!
heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?
喂,有人管这扇门吗?
§871Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?
年轻人,你找什么? 你要干什么? 干嘛敲那些门?
§873Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus §874ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem: §875Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.
我在这一带寻找一个叫莱斯博尼库斯的年轻人,看他住在哪里,还有另一个有着像你那样一头白发的家伙:给我这些信的人说,那人名叫卡里克斯。
§876Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum, §877cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.
这家伙确实是在找我的儿子莱斯博尼库斯和我的朋友,也就是我托付了孩子和财产的卡里克斯。
§878Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater.
老丈,你要是知道的话,就告诉我这些人住在哪里吧。
§879Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis?
你找他们干什么? 你是谁? 你来自哪里? 你从哪儿来?
§880Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum.
你一下子问这么多,我不知道该先回答哪一个。
§881si unum quidquid singillatim et placide percontabere, §882et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias.
如果你一件一件单独、心平气和地询问,我定会让你知道我的名字、我的经历和我的旅程。
§883Faciam ita ut vis.
我照你的意思办。
agedum nomen tuom primum memora mihi.
来吧,先把你的名字告诉我。
§884Magnum facinus incipissis petere.
你开始要求一件艰巨的任务了。
§884bQuid ita?
怎么说?
§884cQuia, pater, §885si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine, §886concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.
因为,老丈,如果你在天亮前从我的第一个名字开始数起,在你数到最后一个名字之前,就已经夜深人静了。
§887Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.
照你所说,听你的名字还需要准备路费啊。
§888Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.
还有一个较小的名字,就像酒店挂的小旗子。
§889Quid est tibi nomen, adulescens?
那个名字是什么,年轻人?
§889bPax, id est nomen mihi.
“帕克斯”,这就是我的名字。
§890hoc cotidianumst.
这是日常用的名字。
凭波鲁克斯起誓,真是个胡闹的名字,就像是在说,如果我信任了你什么,“帕克斯”——立刻化为乌有。
§892hic homo solide sycophantast.
这家伙是个地地道道的骗子。
quid ais tu, adulescens?
你说呢,年轻人?
§892bQuid est?
怎么了?
§893Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas?
快说,你苦苦寻找的那些人,欠你什么?
§894Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,
那个年轻人莱斯博尼库斯的父亲给了我这两封信。
§895Lesbonici. is mi est amicus.
他是我的朋友。
§895bTeneo hunc manifestarium.
我抓住他的现行了。
§896me sibi epistulas dedisse dicit.
他说是我把信给他的。
ludam hominem probe.
我要好好捉弄他一番。
§897Ita ut occepi, si animum advortas, dicam.
正如我刚才开始说的那样,如果你留神听,我就说下去。
§897bDabo operam tibi.
我听着呢。
§898Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam, §899et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.
他命令我把这封信交给他的儿子莱斯博尼库斯,同样也命令我把另一封交给他的朋友卡里克斯。
§900Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.
凭波鲁克斯起誓,既然这家伙在胡扯,我也想跟着胡扯来对付他。
§902Ab ipson istas accepisti?
你是从他本人手里拿到那些信的吗?
§902bE manibus dedit mi ipse in manus.
他亲手把它们递到了我的手里。
§903Qua facie est homo?
那个人长什么样?
§903bSesquipede quiddamst quam tu longior.
他比你高大约一英尺半。
§904Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior.
这事可卡住了,如果说不在场的我居然比在场的我还要高的话。
§905novistin hominem?
你认识那个人吗?
§906bQuid est ei nomen?
他叫什么名字?
§906cQuod edepol homini probo.
凭波鲁克斯起誓,是一个配得上正人君子的名字。
§907Lubet audire.
我倒想听听。
§907bIlli edepol—illi—ílli—vae misero mihi.
凭波鲁克斯起誓,那个——那个——那个——唉,可怜的我啊。