Humanitext Reader

普劳图斯 · 三文钱 §474-545

以土地为嫁妆与斯坦西姆斯编造诅咒

第 8 段,共 19 段 · 拉丁语

内容简介

皮尔托提议无嫁妆迎娶莱斯博尼库斯的妹妹,但莱斯博尼库斯坚持要将仅剩的土地作为嫁妆赠送。为了保住土地,奴隶斯坦西姆斯向皮尔托编造了关于这块土地遭受诅咒的谎言。

§474Edim, nisi si ille votet.
如果他不禁止,我就会吃。
§474bAt pol ego etsi votet §475edim, atque ambabus malis expletis vorem, §476et quod illi placeat praeripiam potissimum, §477neque illí concedam quicquam de vita mea.
但是凭波鲁克斯起誓,即使他禁止,我也要吃,而且要塞满两腮贪婪地吞咽,并且要抢先夺走最合他胃口的东西,在关系到我生命的事情上,我绝不向他让步半分。
§478verecundari neminem ápud mensam decet, §479nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
在餐桌上,任何人都不该客气,因为在那里,有关神圣和世俗的事物都将被决定。
§480Rem fabulare.
你说的倒是实情。
§480bNon tibi dicam dolo: §481decedam ego illi de via, de semita, §482de honore populi; verum quod ad ventrem attinet, §483non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
我绝不跟您说假话:在大道上、在小径上,我都会给他让路,也会让出民意所赋予的荣誉;但只要涉及到肚子,凭赫拉克勒斯起誓,除非他用拳头打败我,否则我绝不让步半分。
§484cena hac annona est sine sacris hereditas.
在这粮荒之时的晚餐,就像是一笔免除祭祀义务的净得遗产。
§485Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites, §486id optumum esse, tute uti sis optumus; §487si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
莱斯博尼库斯,你要经常思考这件事,那就是,你自己成为最优秀的人才是最好的;如果你做不到,那至少也要最接近最优秀的人。
§488nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto, §489dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
现在,我带来的以及向你请求的这个提议,莱斯博尼库斯,我希望你能给予承诺并接受。
§490di divites sunt, deos decent opulentiae §491et factiones, verum nos homunculi, §492satillum animai qui quom extemplo emisimus, §493aequo mendicus atque ille opulentissimus §494censetur censu ad Acheruntem mortuos.
神明是富有的,富裕和门第适合于神明,而我们这些渺小的人类,一旦吐出了那微不足道的生命之息,乞丐和那个最富有的人,作为死者在阿刻戎河,都按同等财产被评估登记。
§495Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
真是奇了怪了,您怎么不把财富一起带到那儿去!
§496ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
等您死后,就会名副其实了。
§497Nunc ut scias hic factiones atque opes §498non esse neque nos tuam neglegere gratiam, §499sine dote posco tuam sororem filio.
现在,为了让你知道,在这里门第和财富无足轻重,而且我们绝不轻视你的好意,我为我儿子求娶你的妹妹,不需要任何嫁妆。
§500quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces?
愿这桩婚事顺利——我得到你的诺言了吗? 你为何沉默?
§501Pro di immortales, condicionem quoius modi.
不朽的神明啊,这是多么好的条件!
§502Quin fabulare di bene vortant, spondeo ?
你为什么不说“愿神明保佑,我允诺”呢?
§503Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeo §504dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
唉! 以前在根本不需要说的时候,“我允诺”这句话他总是挂在嘴边;现在在这里,正当需要的时候,他却说不出来了。
§505Quom adfinitate vostra me arbitramini §506dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
既然您认为我配得上与您结亲,皮尔托,我向您表示由衷的感谢。
§507sed si haec res graviter cecidit stultitia mea, §508Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo §509dotem sorori; nam is de divitiis meis §510solus superfit praeter vitam relicuos.
但是,虽然由于我的愚蠢,家道已经严重衰落,皮尔托,我们在城郊有一块土地:我将把这块地作为嫁妆送给妹妹;因为在我所有的财产中,除了生命之外,这是唯一剩下最后的遗留了。
§511Profecto dotem nil moror.
实际上,我对嫁妆一点也不在乎。
§511bCertumst dare.
给是一定要给的。
§512Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,
老爷,您是要把养活我们的“奶妈” 从我们身边转让出去吗?
§513abalienare a nobis? cave sis feceris.
请千万别这么做。
§514quid edemus nosmet postea?
之后我们自己吃什么?
§514bEtiam tu taces?
你还不闭嘴?
§515tibi ego rationem reddam?
我还要向你交代账目吗?
§515bPlane periimus, §516nisi quid ego comminiscor.
这下彻底完了,除非我能想出个办法。
Philto, te volo.
皮尔托先生,我想找您谈谈。
§517Si quid vis, Stasime.
有什么事吗,斯坦西姆斯。
§517bHuc cóncede aliquantum.
请这边来一下。
§517cLicet.
可以。
§518Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat §519neve alius quisquam.
我悄悄地跟您说这话,免得老爷从您这儿知道,也别让其他任何人知道。
§519bCrede audacter quidlubet.
大胆地把你想说的事告诉我吧。
§520Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum §521tuom síris umquam fieri neque gnati tui.
当着天神和众人的面,我恳求您绝不要让那块地变成您的,也不要变成您儿子的。
§522ei rei argumenta dicam.
我会告诉您这其中的原因。
§522bAudire edepol lubet.
凭波鲁克斯起誓,我很想听听。
§523Primum omnium olim terra cum proscinditur, §524in quinto quoque sulco moriuntur boves.
首先,以前每当这块土地被开垦耕耘时,每耕到第五道犁沟,牛就会死掉。
§525Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.
去你的! 阿刻戎的入口居然就在你们的地里。
§526Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
而且,那里的葡萄还没成熟,就烂在藤上了。
§527Consuadet homini, credo.
我想他是在极力劝说我。
etsi scelestus est, §528at mi infidelis non est.
虽说他是个无赖,但他对我倒不是虚假的。
§528bAudi cetera.
听听剩下的吧。
§529post id, frumenti quom alibi messis maximast, §530tribus tántis illi minus redit quam opseveris.
除此以外,当别处的麦子获得最大丰收时,那儿的收成要比你播下的种子还要少上三倍。
§531Em istic oportet opseri mores malos, §532si in opserendo possint interfieri.
哎呀,那儿应该种上恶习啊,如果播种能让它们死绝的话。
§533Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit, §534quin pessume ei res vorterit: quoium fuit, §535alii exulatum abierunt, alii emortui, §536alii se suspendere.
而且任何曾拥有那块地的人,其家运没有不变得极其凄惨的:在以前的拥有者中,有的流亡国外,有的死于非命,还有的上了吊。
em nunc hic quoius est, §537ut ad incitas redactust.
瞧,现在拥有它的这一位,看他是如何被逼到了绝境。
§537bApage a me istum agrum.
让那块地离我远点!
§538Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.
如果您听我说完所有的事,您会更想叫它滚开的。
§539nam fulguritae sunt alternae árbores; §540sues moriuntur angina acerrume; §541oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
因为那里每隔一棵树就会被雷劈中;猪会死于极其严重的喉炎;绵羊长满疥癣,瞧,秃得就像这手掌一样。
§542tum autem Surorum, genus quod patientissumumst §543hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit: §544ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
况且,在人类中最能忍耐的叙利亚人中,也没有一个能在那儿活满六个月的;因为所有人都会因夏日疟疾而倒下。
§545Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus
斯坦西姆斯,我相信事情确是如此;但是坎帕尼亚人那帮家伙……

词汇与语法注释

  1. §474edim — `edim`(以及三人称形式 `edit` 等)是古拉丁语中常见的 `edo`(吃)的现在时虚拟式古雅形式。在此处与虚拟式条件从句 `nisi si... votet` 呼应,表示潜能虚拟式(“如果他不禁止,我就吃”)。
  2. §484sine sacris hereditas — 植根于罗马法律和社交习俗的惯用表达。原本继承遗产伴随着维持死者家族祭祀(sacra)的宗教和经济义务,而无需履行此类义务的继承(sine sacris hereditas)比喻为没有任何麻烦负担的纯粹横财或意外好运。
  3. §492animai — 第一变格名词 `anima`(生命、气息)的古雅单数属格形式(相当于古典时期的 `animae`)。它修饰表示数量的 `satillum`(`satis` 的指小词,仅有一点点),起部分属格的作用(“仅有的一丝生命之息”)。
  4. §521siris — 动词 `sino`(允许、让)的第二人称单数现在完成时虚拟式 `siveris` 的缩略形式。与否定词 `ne` 连用构成 `ne siris`,表示强烈的否定命令或禁止(“绝不要让……”)。
  5. §537ad incitas redactust — `redactust` 是 `redactus est` 的音变缩读(元音首落)。短语 `ad incitas (calces) redigere` 是源于棋盘游戏的惯用比喻,指棋子被逼入无法移动的死局,转指“陷入绝境”或“彻底破产”。

引用这一段

普劳图斯, 三文钱 §474-545. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi019.humanitext-lat2:474-545

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。