Humanitext Reader

普劳图斯 · 三文钱 §402-473

皮尔托无嫁妆提亲与莱斯博尼库斯

第 7 段,共 19 段 · 拉丁语

内容简介

莱斯博尼库斯和仆人斯坦西姆斯正在争论挥霍的财产和债务时,皮尔托前来为儿子向莱斯博尼库斯的妹妹求婚。莱斯博尼库斯因门第不合而拒绝,但皮尔托用宴会的比喻试图说服他。

§402Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus §403minas quadraginta accepisti a Callicle.
距离你因为这所房子,从卡里克勒斯那里收到四十米纳,还不到十五天。
§404estne hoc quod dico, Stasime?
是这样吗,斯坦西姆斯?
§404bQuom considero, §405meminisse videor fieri.
当我思考时,我似乎记得有这回事。
§405bQuid factumst eo?
那笔钱怎么了?
§406Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis, §407piscator, pistor apstulit, lanii, coqui, §408holitores, myropolae, aucupes: confit cito; §409non hercle minus divorse distrahitur cito, §410quam si tu obicias formicis papaverem.
挥霍一空,喝光了,在洗澡中冲走了,流失了;鱼贩子、面包师拿走了,屠夫们、厨师们、菜贩们、香水商、捕鸟人:很快就花光了;凭赫拉克勒斯起誓,它向四面八方散去的速度,绝不亚于你把罂粟籽扔给蚂蚁。
§411Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
凭赫拉克勒斯起誓,在那些事情上花去的不满六米纳。
§412Quid quod dedisti scortis?
那么你给妓女们的钱呢?
§412bIbidem una traho.
我把那部分也算在一起了。
§413Quid quod égo defrudavi?
那么我私吞的那部分呢?
§413bEm, istaec ratio maxumast.
瞧,那才是最大的一笔账。
§414Non tibi illud apparere, si sumas, potest; §415nisi tu immortale rere esse argentum tibi.
如果你把钱花掉了,它是不可能显现出来的,除非你以为你的钱是无穷无尽的。
§416Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit, §417postquam comedit rem, post rationem putat.
太迟了而且太愚蠢了,本该事先防范的事,在他吃光了财产之后,他才在事后计算账目。
§418Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
然而,钱的账目怎么也对不上。
§419Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται.
凭赫拉克勒斯起誓,账目确实很清楚:钱已经消逝了。
§420minas quadraginta accepisti a Callicle, §421et ille aédis mancipio abs te accepit?
你从卡里克勒斯那里收到了四十米纳,并且他通过正式让渡,从你那里接管了这所房子,是吗?
§421bAdmodum.
正是如此。
§422Pol opino adfinis noster aedis vendidit; §423pater quom peregre veniet, in portast locus, §424nisi forte in ventrem filio conrepserit.
以波鲁克斯起誓,我想我们的准姻亲已经把房子卖了;当父亲从国外回来时,他的容身之地就在大门那儿,除非他碰巧钻进儿子的肚子里去。
§425Trapezítae mille drachumarúm Olympico, §426quas de ratione dehibuisti, redditae?
银行家那里,为了奥林匹库斯,你在账目上欠下的一千德拉克马,偿还了吗?
§427Nempe quás spopondi.
当然,就是我担保的那笔。
§427bImmó quas dependi inquito §428pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
不,你应该说“我代为支付”的那笔,为了那个你曾说是富翁的年轻人。
§429Factum.
确实付了。
§429bVt quidem illud perierit.
那笔钱确实打水漂了。
§429cFactum id quoque est.
那也是事实。
§430nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
因为现在我看到他陷入穷困,我很同情他。
§431Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
你同情别人,却既不同情自己,也不感到羞耻。
§432Tempust adeundi.
是时候走上前去了。
§432bÉstne hic Philto qui advenit?
走过来的这位不是皮尔托吗?
§433is herclest ipsus.
凭赫拉克勒斯起誓,正是他本人。
§433bEdepol né ego istum velim §434meum fíeri servom cum suo peculio.
以波鲁克斯起誓,我真希望那个家伙带着他的私有财产成为我的奴隶。
§435Erum atque servom plurumum Philto iubet §436salvere, Lesbonicum et Stasimum.
皮尔托向主人和奴隶,莱斯博尼库斯和斯坦西姆斯,致以最诚挚的问候。
§436bDi duint §437tibi, Philto, quaequomque optes.
愿神明赐予你,皮尔托,你所渴望的一切。
quid agit filius?
令郎近况如何?
§438Bene volt tibi.
他祝你安好。
§438bEdepol mutuom mecum facit.
以波鲁克斯起誓,他待我如我待他一样。
§439Nequam illud verbumst bene volt , nisi qui bene facit.
“祝安好”这句话毫无价值,除非有人真的行善。
§440ego quoque volo esse liber: nequiquam volo; §441hic postulet frugi esse: nugas postulet.
我也渴望获得自由:但这是徒然的渴望;他可以要求自己行为端正:那是在要求胡闹。
§442Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nos §443adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
我的儿子派我来找你,好在你我之间撮合亲戚关系并增进友好。
§444tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihi §445sententia eademst et volo.
他渴望娶你的妹妹为妻;对我来说,也是相同的想法,我也赞成。
§445bHau nosco tuom: §446bonis tuis rebus meas res inrides malas.
我认不出你平时的为人了:你在自己的富足境遇中,嘲笑我的不幸遭遇。
§447Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter, §448neque te derisum advenio neque dignum puto.
我是人,你也是人:愿朱庇特保佑我,我绝不是来嘲笑你的,也认为你不该受此对待。
§449verum hoc quod dixi: meus me oravit filius, §450ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
但我说的确实是这样:我的儿子恳求我,让我为他向你求娶你的妹妹。
§451Mearúm me rerum novisse aequomst ordinem.
我理应清楚自己事务的处境。
§452cum vostra nostra non est aequa factio.
我们的门第与你们并不相当。
§453adfinitatem vobis aliam quaerite.
你们另寻别家联姻吧。
§454Satin tu es sanus mentis aut animi tui, §455qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi
你的头脑或心灵还清醒吗,竟然拒绝这个提议?
§456ferentárium esse amicum inventum intellego.
因为我明白,对你来说,他已被证实是一位急难相助的朋友。
§457Abin hínc dierecte?
你不从这儿滚到绞刑架上去吗?
§457bSi hercle ire occipiam, votes.
凭赫拉克勒斯起誓,如果我真的开始走,你肯定会阻拦我。
§458Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
除非你对我还有别的吩咐,皮尔托,否则我已经回答你了。
§459Benigniorem, Lesbonice, te mihi, §460quam nunc experior esse, confido fore; §461nam et stulte facere et stulte fabularier, §462utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
莱斯博尼库斯,我相信你会对我更加友善,胜过我现在所感受到的;因为无论是做愚蠢的事,还是说愚蠢的话,莱斯博尼库斯,在你这个年纪,这两者都绝非好事。
§463Verum hercle hic dicit.
凭赫拉克勒斯起誓,他说得对。
§463bOculum ego ecfodiam tibi, §464si verbum addideris.
我会挖出你的眼睛,如果你多嘴说一个字。
§464bHercle qui dicam tamen; §465nam si sic non licebit, luscus dixero.
凭赫拉克勒斯起誓,我还是要说;因为如果这样不被允许,我就当个独眼龙来说。
§466Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles §467vostras cum nostris factiones atque opes?
你现在是这样说的吗,你们的门第和财富是无法与我们的相比拟的?
§468Dico.
我是这么说的。
§468bQuid? nunc si in aedem ad cenam veneris §469atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit §470(adposita cena sit, popularem quam vocant), §471si illi congestae sint epulae a cluentibus: §472si quid tibi placeat quod illi congestum siet, §473edisne an incenatus cum opulento accubes?
那么如果现在你到神殿去吃晚餐,碰巧有一个富人和你同席,摆上的是所谓的公共餐食,如果他的克里恩特们为他堆积了丰盛的宴席:如果他那里堆积的食物中有任何你喜欢的,你是吃呢,还是不吃晚餐地躺在富人旁边?

词汇与语法注释

  1. §419argentum οἴχεται — 在拉丁语对话中突然插入了希腊语动词 οἴχεται(消失了,走掉了)。在罗马喜剧中混入希腊语词汇,通常用于表现奴隶的幽默、日常俗语,或是为了保留希腊新喜剧原作的韵味,从而产生喜剧效果。
  2. §421οἴχεται. — 指古罗马法中的“曼基皮乌姆(mancipium/mancipatio:要式买卖/正式让渡)”。在市民法中,它指的是转让房屋、土地、奴隶等重要财产(res mancipi)所有权所必需的严格仪式程序,此处用以证实房屋已依法转让给卡里克勒斯。
  3. §427bοἴχεται. — 针对莱斯博尼库斯所用的 spopondi(担保、许诺),斯坦西姆斯要求他使用更为痛切的 dependi(代为支付、自掏腰包)一词。这一词汇选择强调了实际付钱并遭受损失的悲惨现实,而不仅仅是履行了法律上的担保行为。
  4. §433bvelim meum fieri servom cum suo peculio — 奴隶斯坦西姆斯幽默的旁白,希望能让富有的老人皮尔托“连同其私有财产(peculium)一起成为我的奴隶”。本来奴隶可以拥有 peculium(主人允许其管理和使用的私有财产),但奴隶在法律上不可能将自由人连同财产纳为己有,这幽默地描绘了奴隶身份逆转的幻想。
  5. §456ferentarium — 指罗马军队中的轻装步兵或投石兵(ferentarius)。由于他们在主力遭遇危急时能够迅速赶来增援,因此在此被用作比喻,指在困难境遇下立即提供帮助的“急难之友”或“救星”。

引用这一段

普劳图斯, 三文钱 §402-473. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi019.humanitext-lat2:402-473

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。