Humanitext Reader

普劳图斯 · 斯蒂克斯 §478-539

格拉西姆斯遭拒与兄弟二人同安提波重聚

第 8 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

食客格拉西姆斯向埃皮格诺穆斯苦苦恳求共进晚餐,但因外国使者来访而被拒绝,从而诅咒自己轻信了鼬鼠的吉兆。随后,归来的潘菲利普斯与其岳父安提波与埃皮格诺穆斯汇合,庆贺和解并商定未来的晚餐计划。

§478alium convivam quaerito tibi in hunc diem.
今天你自己另外找个客人吧。
§479Quin tu promittis?
你为什么不答应呢?
§479bNon graver, si possiem.
如果能办到,我倒不乐意推托。
§480Vnum quidem hercle certo promitto tibi: §481libens accipiam certo, si promiseris.
凭赫拉克勒斯起誓,我确实可以向你保证一件事:如果您答应了,我一定会乐意接受。
§482Valeas.
再见。
§482bCertumnest?
当真?
§482cCertum.
当真。
cenabo domi.
我要在家里吃饭。
§484sed—quoniam nil processit hac, ego ivero §485apertiore magis via; ita plane loquar: §486vin ad te ad cenam veniam?
但是——既然这条路行不通,我要走一条更敞亮的路;我就直说了吧:你想让我去你家吃晚饭吗?
§486bSi possim, velim; §487verum hic apud me cenant alieni novem.
如果能行,我很乐意;但是在我的处所,有九个外人要和我一起吃饭。
§488Hau postulo equidem med in lecto accumbere: §489scis tu me esse unisubselli virum.
我倒不是非要求躺在卧榻上不可:您知道我是个坐单人长凳就行的汉子。
§490At ei óratores sunt popli, summi viri; §491Ambracia veniunt huc legati publice.
但他们是人民的使者,地位极高的人物;他们是作为公使从安布拉基亚来到这里的。
§492Ergo oratores populi, summates viri, §493summi accubent, ego infimatis infimus.
那么,让人民的使者、最高贵的人们躺在最上位,让我这最卑微的人坐在最下位。
§494Haud aequomst te inter oratores accipi.
把你安置在使者们中间是极不合适的。
§495Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.
凭赫拉克勒斯起誓,我确实也是个使者,但进展甚微。
§496Cras de reliquiis nos volo.
明天我想让我们吃剩菜。
multum vale.
祝好。
§497Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.
凭赫拉克勒斯起誓,我真的彻底完蛋了,毫无转弯余地。
§498uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.
比起刚才,现在少了一个格拉西姆斯。
§499certumst mustelae posthac numquam credere, §500nam incertiorem nullam novi bestiam; §501quaen eapse deciens in die mutat locum, §502ea ego auspicavi ín re capitali mea?
我下定决心,今后绝不再相信鼬鼠了,因为我不知道还有什么野兽比它更靠不住;它自己一天之内就要换十次地方,我居然在关系到我生死的大事上,用它来占卜吉凶吗?
§503certumst amicos convocare, ut consulam §504qua lege nunc med essurire oporteat.
我决定召集朋友们,商量一下现在我应该按照什么规矩来挨饿。
§505Íta me di bene amént measque mihi servassint filias, §506ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum §507rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
愿神明庇佑我,并为我护全我的女儿们,潘菲利普斯,看到你们两个,你和你的兄弟,事情办得很成功地回到了故乡的家,我感到多么高兴啊。
§508Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho; §509nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi.
要不是我知道你对我是友好的,安提波,我单凭你这些话也就足够了;现在因为我切身感受到你是我的朋友,你的话会被相信的。
§510Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi, §511te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
我本来要邀请你到我家吃晚饭的,要不是你的兄弟在邀请我到他家吃饭时,对我说你今天要在他的处所吃饭的话。
§512et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus, §513quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.
而且,在你们归来时由我来请你们吃饭,比起我答应去他那里,本来更合适得多,要不是我不想违逆他的话。
§514nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero: §515cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
现在我根本不想用言语来博得你的感激:明天你和他都要带着你们的妻子到我家里来。
§516At apud mé perendie.
那么后天就在我那里。
nam ille heri me iam vocaverat §517in hunc diem.
因为他昨天就已经邀请我今天吃饭了。
sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
不过,安提波,我已经和你充分和解了吗?
§518Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet, §519pax commersque est vobis mecum.
既然你们把事情办得正如你们自己和朋友们所期盼的那样得体,你们与我之间便有了和平与往来。
nam hoc tu facito ut cogites: §520ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur: §521si res firma, item fírmi amici sunt; sin res laxe labat, §522itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
因为你务必要思考这一点:每个人的境遇整备到什么程度,他就怎样对待朋友:如果家业稳固,朋友同样也稳固;但如果家业松动动摇,朋友们也同样跟着倒塌:境遇才能找到朋友。
§523Iam redeo.
现在我回来了。
nimiast voluptas, ubi diu afueris domo, §524domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam.
当你久别家园,回到家中,如果心中没有任何忧虑来迎接你,那真是极大的喜悦。
§525nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, §526omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum.
因为在我不在的时候,我的妻子把家产打理得如此之好,以至于她清空了我所有的忧虑,使我一身轻松。
§527sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
但瞧,我的兄弟潘菲利普斯就在那里,他正和他的岳父一起走过来。
§528Quid agitur, Epignome?
别来无恙,埃皮格诺穆斯?
§528bQuid tu? quam dudum in portum venis?
你呢? 你什么时候进港的?
§529Hau longissume.
没多久以前。
§529bPostilla iam iste est tranquillus tibi?
从那以后,那位对你已经态度和缓了吗?
§530Magis quam mare quo ambo estis vecti.
比你们两个航行过来的大海还要平静。
§530bFacis ut alias res soles.
你还是像往常对待别的事那样。
§531hodiene exoneramus navem, frater?
兄弟,我们今天卸船上的货吗?
§531bClementer volo.
我想慢慢来。
§532nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus.
我们不如反过来,用欢乐把我们自己装满。
§533quam mox coctast cena? inpransus ego sum.
晚饭什么时候做好? 我还没吃过午饭呢。
§533bAbi intro ad me et lava.
进到我家里去,洗个澡吧。
§534Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum; §535haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
我这会儿正折回家里去向神明问安,并问候我的妻子;如果我把这些事按我的心愿办好了,我马上就到你那儿去。
§536Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
在我们那里,瞧,你的妻子正和她姐姐一起忙碌着呢。
§537Optumest, iam istoc morai minus erit.
太好了,这样一来耽搁的时间就更少了。
iam ego apud te ero.
我马上就去你那里。
§538Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
在你走开之前,在你在场的情况下,我想给这个人讲一个寓言。
§539Maxume.
请讲吧。

词汇与语法注释

  1. 481libens accipiam certo, si promiseris — 这一整句作为前一行所承诺的“一件事”的具体内容。格拉西姆斯在条件从句中使用了将来完成时 `promiseris`,在主句中使用了将来直陈式 `accipiam`,以此开玩笑地保证:如果埃皮格诺穆斯发出邀请,他一定会欣然接受。
  2. 488Hau postulo equidem med in lecto accumbere — 动词 `postulo`(要求)支配一个对格与不定式结构(`med`[`me` 的古体] + `accumbere`)。动词 `accumbere` 指在正式宴会中躺在卧榻(`lectus`)上的罗马习俗。
  3. 493summi accubent, ego infimatis infimus — 高贵的人(`summi`)与最卑微的人(`infimus`)之间的对比。`infimatis` 是形容词 `infimas`(最下层的)的单数主格,在此与 `infimus` 连用,极力强调食客自己地位的卑微。
  4. 495Equidem hercle orator sum — 格拉西姆斯利用前文出现的 `oratores`(使者/演说家)一词进行的双关。`orator` 除“使者”外,还有“哀求者、请求者”的意思,此处用以自嘲其乞食的食客身份。
  5. 505Íta me di bene amént... ut mihi volup est — 使用 `ita... ut...` 结构的誓言表达(“愿神明如此爱我……正如这件事对我是种喜悦一样”),用以强烈肯定某事的真实性。句中使用了表示愿望的虚拟式 `ament` 和 `servassint`(`servaverint` 的古体缩略形式)。
  6. 510Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi — 与过去事实相反的虚拟条件句。主句动词 `vocem` 在此作为虚拟式未完成过去时(相当于 `vocarem`)发挥作用,条件从句则使用虚拟式过去完成时 `dixisset`。意思是“如果你的兄弟没有告诉我……我本来就邀请你了”。

引用这一段

普劳图斯, 斯蒂克斯 §478-539. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi018.humanitext-lat2:478-539

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。