§634Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
仿佛你在说,我想用银子骗取你的钱财似的。
§635Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.
恰恰相反,倒像是你在这么说,而我对此有所怀疑似的。
§636sed quid est tibi nomen?
不过,你叫什么名字?
Surus sum.
我是苏鲁斯。
§637bSurus?
苏鲁斯?
§637cId est nomen mihi.
那是我的名字。
§638Verba multa facimus.
我们废话太多了。
erus si tuos domi est, quin provocas, §639ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
要是你主人在家,你为什么不把他叫出来,好让我完成被派到这里来的任务,管你叫什么名字?
§640Si intus esset, evocarem.
如果他在里面,我早就叫他了。
verum si dare vis mihi, §641magis erit solutum, quasi ipsi dederis.
不过,要是你想交给我,这笔账就会结清,就像是你亲自交给了他一样。
§641bAt enim scin quid est?
可是,你知道是怎么回事吗?
§642reddere hoc, non perdere erus me misit.
我主人派我来是付钱的,不是来丢钱的。
nam certo scio, §643hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
因为我确切地知道,这对你来说是个热病,因为你没法在这儿伸出你的爪子。
§644ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
除了巴里奥本人,我绝不信任任何人、交给他一个钱币。
§645At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.
可是他现在正忙着呢,正在法官那儿打官司。
§646Di bene vortant.
愿神明保佑一切顺利。
at ego quando eum esse censebo domi, §647rediero.
不过,等我认为他会在家的时候,我会再回来。
tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato. §648nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
你替我把这封信收下并交给他,因为那里面有我主人和你主人之间关于那个女子的信物。
§649Scio equidem: qui argentum adferret atque expressam imaginem
我当然知道。
§650suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.
他说,谁把银子和按有自己肖像的印记送到我们这儿来,他就想把那个女子托那人带去。
§651nam hic quoque exemplum reliquit eius.
因为他在这儿也留了一份样本。
§651bOmnem rem tenes.
你对整件事了如指掌。
§652Quid ego ni teneam?
我怎么会不知道呢?
§652bDato istunc sumbolum ergo illi.
那么,把那个信物交给他吧。
§652cLicet.
好的。
§653sed quid est tibi nomen?
不过,你叫什么名字?
§653bHarpax.
哈尔帕克斯。
§653cApage te, Harpax, hau places;
(独白)去你的,哈尔帕克斯,我可不喜欢你。
§654huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris.
凭赫拉克勒斯起誓,你绝不能进到这里面来,免得你顺手牵羊了什么。
§655Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.
我习惯于从战场上俘获活生生的敌人:这就是我名字的由来。
§656Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.
凭波鲁克斯起誓,我看你倒更像是个从人家里偷青铜器皿的贼。
§657Non ita est.
才不是那样。
sed scin quid te oro, Sure?
不过,你知道我求你什么吗,苏鲁斯?
§657bSciam si dixeris.
你说了我就会知道。
§658Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, §659apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
我要在城门外的第三家客栈投宿,就在那个桶一样的、又瘸又胖的老太婆克律西斯那里。
§660Quid nunc vis?
现在你想要什么?
§660bInde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit.
当你主人来的时候,到那儿去把我叫来。
§661Tuo arbitratu, maxume.
悉听尊便,一定办到。
§662bSane sapis et consilium placet.
你真聪明,这主意不错。
§663sed vide sís ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.
不过,请你务必注意,等我去叫你的时候,可别让我到处找你。
§664Quin ubi prandero, dabo operam somno.
嗨,吃过午饭后,我就要专心睡觉了。
§664bSane censeo.
我完全赞同。
§665Numquid vis?
你还有什么别的事吗?
§665bDormitum ut abeas.
祝你睡个好觉。
§665cAbeo. —
我走了。
§665dAtque audin, Harpage?
喂,你听着,哈尔帕克斯?
§666iube sis te operiri: beatus éris, si consudaveris.
请务必让自己捂暖和了:你要是出透了汗,可就享福了。
§667di immortales, conservavit me illic homo adventu suo.
不朽的神明啊! 那家伙用他的到来救了我。
§668suo viatico redduxit me usque ex errore in viam.
用他自己的路费,把我从迷途中带回了正道。
§669nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius §670advenire quam haec allatast mi opportune epistula.
因为连“机遇”女神自己,也无法比这更凑巧地来到我身边—— 就像这封信被如此凑巧地送到了我手里一样。
§671nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo: §672hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae, §673hic argentum, híc amica amanti erili filio.
因为送来的这封信就是丰饶之角,里面装有我想要的一切:这里有所有的诡计,这里有欺诈,这里有欺骗,这里有银子,这里有给主人那热恋中的儿子的情人。
§674atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore: §675quo modo quícque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam, §676iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram, §677certa deformata habebam;
而我现在要让自己变得神气活现、胸有成竹:我该如何一步步采取行动,好从皮条客那里把那小女子偷走,这一切在我的心中早已规划妥当、井然有序,正如我先前所愿,我确凿的蓝图早已绘好。
但事实上,事情就会是这样:百位智者的谋划,也会被这唯一的一位女神——命运——击败。
atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur, §680ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.
确实如此:正如每个人利用命运的方式不同,他便能出类拔萃,我们也因此都称他为智者。
§681bene ubi quoi scimus consilium áccidisse, hominem catum §682eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male.
当我们得知某人的计划成功时,我们便宣称那人是精明之人;而对那些事情办砸了的人,我们则说他是傻瓜。
§683stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari §684petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere.
我们这些蠢人并不知道,当我们热切地渴求获得某样东西时,我们是多么徒劳无功,仿佛我们真的能预知什么对自己有利似的。
§685certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit §686in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim.
我们丢掉确定的事物,去追求不确定的;而这发生在辛劳与痛苦之中,直至死亡在不知不觉中悄然降临。
§687sed iam satis est philosophatum.
不过,哲理空谈现在已经够了。
nimis diu et longum loquor.
我说得太久也太长了。
§688di immortales, aurichalco contra non carum fuit
不朽的神明啊,用黄铜来换这封信也不算贵。