Humanitext Reader

普劳图斯 · 迦太基人 §657-726

引见伪装的奴隶及向吕库斯交纳金钱

第 11 段,共 22 段 · 拉丁语

内容简介

埃托利亚的证人们将伪装的奴隶(米尔菲奥)引见给女衒吕库斯并提议交易。证人们离开后,奴隶用甜言蜜语欺骗吕库斯,并在阿戈拉斯托克莱斯面前递交金子,完成了圈套。

§657locum sibi velle liberum praeberier, §658ubi nequam faciat.
(他说)他希望为他提供一个自由的场所,以便他在那里胡作非为。
nos hominem ad te adduximus.
我们把这人带到你这里来了。
§659tu si te di amant, agere tuam rem occasiost.
如果神明眷顾你,这就是你办自己事情的好机会。
§660Itane?
真的吗?
§660bIlle est cupiens, aurum habet.
他很渴望,而且他有金子。
§660cPraeda haec meast.
这猎物是我的了。
§661Potare, amare volt.
他想喝酒、谈恋爱。
§661bLocum lepidum dabo.
我会给他一个绝妙的地方。
§662At enim hic clam furtim ésse volt, ne quis sciat §663neve arbiter sit.
但他想在这里秘密、悄悄地待着,免得有人知道,或有任何目击者。
nam hic latro in Sparta fuit, §664ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum; §665inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum.
因为他在斯巴达曾是个雇佣兵,正如他自己告诉我们的,是在阿塔罗斯国王手下;自那儿他逃到了这里,因为那座城镇被占领了。
§666Nimis lépide de latrone, de Sparta optume.
关于雇佣兵的事真是太妙了,关于斯巴达也是好极了。
§667Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi §668et bene praecipitis et bonam praedam datis.
愿诸神女仙赐予你们许多恩惠,因为你们对我既给出了好的建议,又送来了好的猎物。
§669Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis, §670trecentos nummos Philippos portat praesidi.
不仅如此,正如他自己告诉我们的,为了让你更加用心地招待他,他随身携带了三百枚菲利普金币作为路费。
§671Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero.
如果我今天能把那个人引诱到我这里,我就是国王了。
§672Quin hic quidem tuos est.
哎呀,他确实已经是你的了。
§672bOpsecro hercle hortamini, §673ut devortatur ad me in hospitium optumum.
凭赫拉克勒斯起誓,我恳求你们,劝劝他,好让他顺道来我这里享受最好的款待。
§674Neque nos hortari neque dehortari decet §675hominem peregrinum: tuam rem tú ages, si sapis.
去劝说或阻止一个外乡人,这并不合适:如果你聪明的话,你得自己去办你的事。
§676nos tibi palumbem ad aream usque adduximus: §677nunc te illum meliust capere, si captum esse vis.
我们已经帮你把斑鸠带到打谷场上了:现在,如果你想抓住他,最好由你自己去抓。
§678Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites?
你们这就要走了吗? 我托付给你们的事怎么办,客人们?
§679Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui: §680illic ést ad istas res probus, quas quaeritas.
年轻人,最好由你亲自和那家伙谈你的事:他正是对付你所寻找的那些事情的合适人选。
§681Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem.
我真希望你们能看着我把金子给这个人。
§682Illinc procul nos istuc inspectabimus.
我们会从那边远处看着那事的。
§683Bonam dedistis mihi operam.
你们帮了我大忙。
§683bIt ad me lucrum.
利润正朝我滚滚而来。
§684Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.
那头驴子到底在往哪儿踢后蹄呢。
§685Blande hominem compellabo.
我要温柔地同那人攀谈。
hóspes hospitem §686salutat.
客人向主人问候。
salvom te advenire gaudeo.
我为你平安抵达而高兴。
§687Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis.
既然你祝我平安,愿诸神赐予你许多福分。
§688Hospitium te aiunt quaeritare.
人们说你正在寻找住处。
§688bQuaerito.
我确实在找。
§689Ita illí dixerunt, qui hinc a me abierunt modo, §690te quaeritare a muscis.
刚才从我这里离开的那些人也是这么说的,说你是在向苍蝇寻找住处。
§690bMinime gentium.
绝无此事。
§691Quid itá?
怎么会?
§691bQuia a muscis si mi hospitium quaererem, §692adveniens irem in carcerem recta via.
因为如果我向苍蝇寻找住处,一到这儿,我就会径直走进监狱。
§693ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius, §694quam regi Antiocho óculi curari solent.
我正在寻找那样一个住处,在那里我可以得到更温柔的款待,比安条克国王治疗眼睛还要周到。
§695Edepol ne tibi illud possum festivom dare, §696siquidém potes ésse te pati in lepido loco, §697in lecto lepide strato lepidam mulierem §698complexum contrectare.
凭波吕克斯起誓,我确实能给你那种绝佳的待遇,只要你愿意让自己待在一个美妙的地方,在精心铺好的床上,同一位美妙的女子拥抱并抚摩。
§698bIs, leno, viam.
女衒啊,你很上路。
§699Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio, §700vetustáte vino edentulo aetatem inriges; §701ibi ego te replebo usque unguentum geumatis,
在那里,你可以用莱夫卡斯、莱斯沃斯、萨索斯、希奥斯因古老而‘掉光了牙’的陈酒来滋润生命;在那儿我甚至会用各种香膏的滋味把你填满,何需多言?
§702quid multa verba? faciam, ubi tu laveris, §703ibi ut bálneator faciat unguentariam.
我会让你在沐浴之后,那里的浴室伙计就像是开香料店一样。
§704sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia.
但是,我刚才说的这些事情,全都要大宰一笔。
§705Quid itá?
怎么说?
§705bQuia aurum poscunt praesentarium.
因为它们要求现付金子。
§706Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.
哎呀,凭赫拉克勒斯起誓,你渴望收下的心情绝不会超过我想给出的心情。
§707Quid si evocemus huc foras Agorastoclem, §708ut ipsus testis sit sibi certissumus?
我们要不把阿戈拉斯托克莱斯叫到这外面来,好让他自己成为他最确切的证人?
§709heus tu, qui furem captas, egredere ocius, §710ut tute inspectes aurum lenoni dari.
喂,那个要抓小偷的人,快出来,好让你亲眼看着金子被送给女衒。
§711Quid est? quid voltis, testes?
怎么了? 证人们,你们想要什么?
§711bSpecta ad dexteram.
往右边看。
§712tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit.
你的奴隶正要把金子亲手给女衒呢。
§713Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei §714trecenti nummi, qui vocantur Philippei.
来,请收下这个:这里是数好的金币,被称为菲利普的三百枚钱币。
§715hinc me procura; propere hosce apsumi volo.
用这个来安顿我;我想快点把这些钱花光。
§716Edepol fecisti prodigum promum tibi.
凭波吕克斯起誓,你给自己找了个挥霍无度的管家。
§717age, eamus intro.
来,我们进去吧。
§717bTe sequor.
我跟着你。
§717cAge, age, ambula, §718ibí, quae reliqua, alia fabulabimur.
走吧,走吧,走起来,在那儿,我们再谈谈其余的事。
§719Eadém narrabo tibi res Spartiaticas.
同时,我也给你讲讲斯巴达的事情。
§720Quin sequere me ergo.
那你就跟我来吧。
§720bAbduc intro.
—— 带进里面去。
addictum tenes. —
你已经得到了判给你的债务人。
§721Quid nunc mi auctores estis?
—— 现在你们给我什么建议?
§721bVt frugi sies.
要做个正经人。
§722Quid si animus esse non sinit?
如果我的心意不允许呢?
§722bEsto ut sinit.
那就听凭心意吧。
§723Vidistis, leno quom aurum accepit?
你们看见女衒收下金子了吗?
§723bVidimus.
我们看见了。
§724Eum vos meum esse servom scitis?
你们知道他是我的奴隶吗?
§724bScivimus.
我们早就知道。
§725Rem adversus populi saepe leges?
这是常常违反人民法律的事?
§725bScivimus.
我们早就知道。
§726Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
好,那么我要你们把那些事全都牢牢记住,

词汇与语法注释

  1. §657praeberier — 古风的现在被动不定式(等同于 praeberi)。频繁见于普劳图斯等早期拉丁口语戏剧中。
  2. §670praesidi — praesidium(保护、安全、备用金)的单数属格(praesidii 的缩写形式)。在这里用作说明或目的属格,意为“作为安全保障(的钱财)”或“作为备用”。
  3. §684Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus — 专有名词式表达,字面意为“那头驴子到底在往哪儿踢后蹄”。用作比喻,讽刺证人们得意洋洋地离去,或暗示局势正朝自损或笨拙的方向发展。
  4. §700edentulo — 形容词 edentulo(“掉光牙齿的”)通常指老人,但在此处拟人化地修饰 vino(酒),用以形容非常陈年、已经失去辛辣感和涩味而变得温和的陈酒。

引用这一段

普劳图斯, 迦太基人 §657-726. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi015.humanitext-lat2:657-726

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。