§290nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.
(阿戈拉斯托克莱斯)因为那个女人即使是坚硬的火石,也能制伏并使其爱上自己。
§291Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
(米尔菲奥)凭波鲁克斯发誓,您这可真是大实话。
§292qui hanc ames.
因为您比火石还要愚蠢,才会爱着她。
§292bAt vide sis, cum illac numquam limavi caput.
(阿戈拉斯托克莱斯)但是请看,我从未和她碰过头(亲热过)。
§293Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
(米尔菲奥)那么我就跑到池塘或湖泊的某个地方去弄些泥巴(limum)来。
§294Quid eo opust?
(阿戈拉斯托克莱斯)那有什么必要?
§294bEgo dicam: ut illi ét tibi limem caput.
(米尔菲奥)我告诉您:好让她的头和您的头都涂满泥巴(亲热)。
§295I in malam rem.
(阿戈拉斯托克莱斯)滚蛋吧。
§295bIbi sum équidem.
(米尔菲奥)我确实已经在那里了(指在您身边)。
§295cPerdis.
(阿戈拉斯托克莱斯)您把一切都给毁了。
§295dTaceo.
(米尔菲奥)我保持安静。
§295eAt perpetuo volo.
(阿戈拉斯托克莱斯)我希望你一直保持下去。
§296Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
(米尔菲奥)真的,主人,您用我自己的把戏来挑逗我,开起玩笑来了。
§297Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier; §298sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi §299erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
(阿德尔法西乌姆)妹妹,我相信你现在觉得自己被打扮得足够漂亮了;但当与其他妓女的例子进行对比时,那时对你来说如果你碰巧看到有谁打扮得更好,你就会感到心痛。
§300Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.
(安特拉斯蒂里斯)嫉妒或恶意从未在我的心中产生过,我的姐姐。
§301bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo: §302aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
我宁愿用良好的品格来装饰自己,也远胜过用许多黄金装饰:黄金是由运气发现的,而良好的品格则是天生的。
§304meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram: §306pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, §307lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
妓女保持羞耻心(贞洁)比穿着紫色衣裳更为合适:丑陋的品行把美丽的装束玷污得比泥巴还要难看,优美的品行能轻易通过行动来证实丑陋装束的价值。
§308Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom?
(阿戈拉斯托克莱斯)喂,你,想做件优雅又快乐的事吗?
§308bVolo.
(米尔菲奥)想啊。
§309Potesne mi auscultare?
(阿戈拉斯托克莱斯)你能听我的话吗?
§309bPossum.
(米尔菲奥)能啊。
§309cAbi domum ac suspende te.
(阿戈拉斯托克莱斯)回家去,上吊吧。
§310Quam ob rem?
(米尔菲奥)为什么?
§310bQuia iam numquam audibis verba tot tam suavia.
(阿戈拉斯托克莱斯)因为从此以后你再也不会听到这么多、这么甜美的话了。
§311quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
你活着还有什么必要? 听我的,上吊吧。
§312Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
(米尔菲奥)如果您确实要和我一起像干葡萄一样挂着的话。
§313At ego amo hanc.
(阿戈拉斯托克莱斯)但我爱着她。
§313bAt ego esse et bibere.
(米尔菲奥)但我爱吃和喝。
§313cEho tu, quid ais?
(阿戈拉斯托克莱斯)喂,你,在说什么呢?
§313dQuid rogas?
(米尔菲奥)您问什么?
§314Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi.
(阿戈拉斯托克莱斯)你看到了吗? 她那过去满是污垢的眼睛,现在对我来说正闪闪发光。
§315Immo etiam in medio oculo paullum sordest.
(米尔菲奥)不,其实在她的眼正中还有点眼屎呢。
§315bCedo sis dexteram.
(阿戈拉斯托克莱斯)请把你的右手给我。
§316Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
(米尔菲奥)好让您用没洗过的手去摸去揉她的眼睛吗?
§317Nimia nos socordia hodie tenuit.
(阿德尔法西乌姆)今天我们真是太懒散了。
§317bQua de re, obsecro?
(安特拉斯蒂里斯)请问是因为什么事呢?
(阿德尔法西乌姆)因为我们没能在破晓前早就来到维纳斯的神庙,以便我们能最先将火种奉上祭坛。
(米尔菲奥)啊哈,那没必要:那些有着夜间面孔的女人,在夜里就会抢先去献祭。
§321prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo §322sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae, §323ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
在维纳斯醒来之前,她们早就殷勤地赶着去献祭;因为如果她们在维纳斯清醒时前来,她们是如此丑陋,凭卡斯托尔发誓,我相信她们会把维纳斯本人从神庙里吓跑。
§324Milphio.
(阿戈拉斯托克莱斯)米尔菲奥。
§324bEdepol Milphionem miserum.
(米尔菲奥)凭波鲁克斯发誓,可怜的米尔菲奥。
quid nunc vis tibi?
您现在又想要什么?
§325Opsecro hercle, ut mulsa loquitur.
(阿戈拉斯托克莱斯)凭赫拉克勒斯起誓,她说话多么甜美。
(米尔菲奥)不过是些甜饼,芝麻和罂粟、小麦以及炒坚果罢了。
§327Ecquid amare videor?
(阿戈拉斯托克莱斯)我看起来像是在恋爱吗?
§327bDamnum, quod Mercurius minime amat.
(米尔菲奥)是损失,这是墨丘利最不喜欢的。
§328Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
(阿戈拉斯托克莱斯)因为凭波鲁克斯发誓,任何情人都不应该去爱利益。
§329Eamus, mea germana.
(阿德尔法西乌姆)走吧,我的妹妹。
§329bAge sis, ut lubet.
(安特拉斯蒂里斯)来吧,随您的便。
§329cSequere hac.
(阿德尔法西乌姆)往这边跟来。
§329dSequor.
(安特拉斯蒂里斯)我来了。
§330Eunt hae.
(阿戈拉斯托克莱斯)她们要走了。
§330bQuid si adeamus?
(米尔菲奥)我们要不要过去?
§330cAdeas.
(阿戈拉斯托克莱斯)你过去吧。
§330dPrimum prima salva sis, §331et secunda tu secundo salve in pretio; tertia §332salve extra pretium.
(米尔菲奥)首先,第一位小姐,祝你平安,第二位小姐,祝你在二等价值中平安;而第三个,在价值之外,祝你平安。
§332bTum pol ego et oleum et operam perdidi.
(米尔菲奥)那凭波鲁克斯发誓,我可真是白费了油也白费了工夫。
§333Quo te agis?
(阿戈拉斯托克莱斯)你要去哪里?
§333bEgone? in aedem Veneris.
(阿德尔法西乌姆)我吗? 去维纳斯的神庙。
§333cQuid eo?
(阿戈拉斯托克莱斯)为什么去那里?
§333dVt Venerem propitiem.
(阿德尔法西乌姆)为了祈求维纳斯息怒。
§334Eho, an irata est? propitia hercle est.
(阿戈拉斯托克莱斯)哎,难道她生气了吗? 凭赫拉克勒斯起誓,她是仁慈的。
vel ego pro illa spondeo.
我甚至可以替她担保。
§335quid tu ais?
你怎么说?
§335bQuid mihi molestu's, opsecro?
(阿德尔法西乌姆)求求你,为什么来烦我?
§335cAha, tam saeviter.
(阿戈拉斯托克莱斯)啊呀,别这么凶嘛。
§336Mitte, amabo.
(阿德尔法西乌姆)请放开我,求你了。
§336bQuid festinas? turba nunc illi est.
(阿戈拉斯托克莱斯)你急什么? 那里现在人正多呢。
§336cScio.
(阿德尔法西乌姆)我知道。
§337sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
那里还有其他女人,我想去看她们,也想被她们看。
§338Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
(阿戈拉斯托克莱斯)去看那些丑八怪、把美丽的自己展示给别人看,这有什么好玩的?