§1187Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom, §1188quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso, §1189† rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria §1190perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
朱庇特啊,你守护并滋养人类,我们因你而度过这充满生命力的岁月,所有人类生命的希望都在你的掌握之中,我请求你赐予今天平安顺利,为了我事务的进行,那些我多年来失去的、从小便离开祖国的女儿们,请把自由还给她们,好让我知道这是对不屈虔诚的奖赏。
§1191Omnía faciet Iuppíter faxo, nam mi ést obnoxius ét me metuít.
朱庇特会做成一切的,我保证,因为他欠我的,而且怕我。
§1191bTace quaeso.
求你安静。
§1191aNe lácruma, patrue.
别哭,叔父。
§1192Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória; §1193sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.
妹妹,如果一个人所做的事能获得胜利的声誉,那是多么令人高兴啊;正如我们今天在其他女人中以美貌脱颖而出一样。
§1194Stultá, soror, magis es quám volo.
姐姐,你比我希望的还要愚蠢。
an tu éo pulchra videre, óbsecro, §1195si tíbi illi non os óblitumst fulígine?
求求你,你以为这样就显得美丽了吗,如果在那里你的脸没有被煤烟弄脏的话?
§1195bO pátrue, o patrue mí.
噢,叔父,噢,我的叔父。
§1196bAt enim hóc volo agas.
可是我正希望你关注这件事。
§1196cAt enim ágo istuc.
可是我正在关注它。
§1197O pátrue mi patruíssime.
噢,我最像叔父的叔父。
§1197bQuid est?
怎么了?
§1197cÉst lepida et lauta.
她真可爱又高雅。
út sapit.
多么聪明啊。
§1198Ingénium patris habet quód sapit.
她承袭了父亲的性情,所以聪明。
§1199Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast.
什么? 凭波吕克斯起誓,她早就把你的聪明才智耗尽了。
§1200nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore.
现在她从我这里懂得,从我这里感受,她所懂的一切,都来自我的爱。
§1201Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror, §1202ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.
妹妹,我们并不是出身于那样的家世,尽管我们是女奴,以至于我们应该做出任何让人嘲笑的事情。
§1203multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst, §1204quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris.
女人有很多缺点,但这是许多缺点中最大的一个,当她们对自己过分满意,而不怎么努力去取悦男人时。
§1205Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror, §1206quodque haruspéx de ambabus dixit.
姐姐,我们的牺牲兽内脏中所预示的事情,真是令人无比高兴,还有占卜师对我们两人所说的话。
§1206bVelim de me aliquid dixerit.
我希望他也对我说点什么。
§1207Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas.
也就是说,几天之内,违背我们主人的意愿,我们将获得自由。
§1208id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.
至于这事,除非神明或父母做点什么,否则我不知道如何去期望。
§1209Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio, §1210libertatem, quia me amare hanc scit.
叔父,凭赫拉克勒斯起誓,占卜师是看在我的份上向她们许诺自由的,我知道,自由,因为他知道我爱她。
§1210bSoror, sequere hac.
妹妹,走这边。
§1210cSequor.
我跟着。
§1211Prius quam abitis, vos volo ambas.
在你们走之前,我想和你们俩谈谈。
nisi piget, consistite.
如果不嫌麻烦,请停下。
§1212Quis revocat?
谁在叫我们?
§1212bQui bene volt vobis facere.
想对你们好的人。
§1212cFacere occasiost.
这是个做好事的机会。
§1213sed quis homost?
不过那是什么人?
§1213bAmicus vobis.
你们的朋友。
§1213cQui quidem inimicus non siet.
只要不是敌人就好。
§1214Bonus est hic homo, mea voluptas.
这个人是个好人,我的宝贝。
§1214bPol istum malim quam malum.
凭波吕克斯起誓,我宁愿要这个人,也不要坏人。
§1215Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast.
如果真的要结交友谊,就必须与这个人结交。
§1215bHau precor.
我不拒绝。
§1216Multa bona volt vobis facere.
他想对你们做很多好事。
§1216bBonus bonis bene feceris.
好人啊,愿你对好人们做好事。
§1219Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter, §1220iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.
我的叔父,愿神明喜爱我,如果我是朱庇特,我现在就会凭赫拉克勒斯起誓娶她为妻,并把朱诺赶出家门。
她说话多么贞洁、深思熟虑且得体,她的言谈多么谦逊。
§1222bCerto haec meast.
她确实是我的。
§1223sed ut astú sum adgressus ad eas.
但我是多么巧妙地接近了她们。
§1223bLepide hercle atque commode.
凭赫拉克勒斯起誓,真是巧妙而得体。
§1224Pergo etiam temptare?
我还要继续试探吗?
§1224bIn pauca confer: sitiunt qui sedent.
长话短说吧:坐着的人们都渴了。
§1225Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco.
怎么了? 该做的事为什么不开始做? 我把你们传唤到法庭。
§1226Nunc, pátrue, tu frugí bonae es.
现在,叔父,你真是个好人。
tené.
抓住她们。
vin ego hanc adpréndam?
要我抓住她吗?
§1227An patruos est, Agorastocles, tuos hic?
那个是你的叔父吗,阿戈拉斯托克勒斯?
§1227bIam faxo scibis.
我马上让你知道。
§1228nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo—mea eris sponsa.
现在凭波吕克斯起誓,我要好好惩罚你,因为我会让你——成为我的未婚妻。
§1229Ite in ius, ne moramini.
去法庭,不要拖延。
antestare me atque duce.
请我作为证人并带路。
§1230Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.
我会请你作为证人,然后我会爱她并拥抱她。
§1231sed illúd quidem volui dícere—immo hercle díxi quod volebam.
可是我刚才确实想说那个——不,凭赫拉克勒斯起誓,我已经说了我想说的话。
§1232Moramini.
你们在拖延。
in ius vos voco, nisi honestiust prehendi.
我传唤你们到法庭,除非被强行逮捕对你们来说更体面。
§1233Quid in iús vocas nos? quid tibi debemus?
你为什么传唤我们到法庭? 我们欠你什么?
§1233bDicet illi.
他会告诉她的。
§1234Etiam me meae latrant canes?
连我的狗都对我吠叫吗?
可是,凭赫拉克勒斯起誓,你得和它们玩耍:给它们亲吻代替面包屑,伸出舌头代替骨头。
§1236ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.
这样我就会让这只狗对你来说比油还温顺。
§1237Ite si ítis.
要走就走吧。