§444Abi istác travorsis angiportis ad forum; §445eadem ístaec facito mulier ad me transeat §446per hortum.
(托克西路斯)从那边的横街窄巷去广场;同时,让那个女人穿过花园到我这里来。
§446bIam hic faxo aderit.
(多尔达路斯)我这就让她来这里。
§446cAt ne propalam.
(托克西路斯)但可不要公开。
§447Sapienter sane.
(多尔达路斯)确实明智。
§447bSupplicatum cras eat.
明天让她去作感恩祈祷吧。
§448Ita hercle vero.
(托克西路斯)凭赫拉克勒斯起誓,确实如此。
— §448bDum stas, reditum oportuit.
当你还站在这里的时候,你早就该回来了。
如果一个人认真、体面地处理任何事情,它通常会在手头顺利进行。
§451atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam, §452sic ei procedit postprincipio, denique §453si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit, §454sin autem frugist, eveniunt frugaliter.
凭波吕克斯起誓,正如每个人照料自己的事情一样,他的事情在日后也会随之进展;总之,如果此人邪恶或无用,他所做的事就会变糟;但如果他是实直之人,事情就会得到圆满的结果。
我风趣且狡黠地开始了这件事,因此,我相信它会带给我好的结果。
现在,今天我要把这个女老鸨纠缠得如此混乱,以至于他自己都不知道该如何脱身。
§459Sagaristio, heus, exi atque educe virginem §460et istás tabellas, quas consignavi tibi, §461quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.
喂,萨加里斯蒂奥,出来吧,把那个年轻姑娘以及我给你盖印密封的那些书板带出来,那些你大老远从波斯替我主人带给我的书板。
§462Numquid moror?
(萨加里斯蒂奥)我来迟了吗?
§462bEuge, euge, exornatu's basilice;
(托克西路斯)太好了,好极了,你装扮得像个帝王!
§463tiara ornatum lepida condecorat schema.
华丽的冠冕配上这漂亮的行头,显得分外得体。
§464tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet.
而且,这双小凉鞋穿在这位异国女客身上真是绝配。
§465sed satin estis meditati?
不过,你们排练得足够充分了吗?
§466bLepide hercle adiuvas.
(托克西路斯)凭赫拉克勒斯起誓,你的协助真是妙极了。
§469id erit adeundi tempus.
那将是接近的时机。
nunc agite ite vos.
现在,你们快去吧。
§470Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri; §471nam égo hodie compendi feci binos panes in dies.
(多尔达路斯)神明若眷顾某人,便会赐予他一些财运;因为我今天每天省下了两块面包。
§472íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;
截至今天还是我的女奴的她,现在属于她自己了:金钱获胜了。
§473iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.
就在今天,她要在别人的餐桌上吃饭了,一口也尝不到我的东西。
§474sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem
我难道不是个正派又迷人的公民吗?
§475maximam maiorem feci atque auxi civi femina?
今天,我将最伟大的雅典城邦通过增加一位女公民而使它变得更伟大、更扩张。
§476sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,
但我今天真是太仁慈了,信任了这么多人!
§477nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;
却没有从任何人那里收到足够的担保:我就这样彻底地信任了所有人。
§478nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:
我也不担心今天我信任的那些人在法庭上宣誓赖账。
§479bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit.
我想从今天起做一个好人——虽然这既不会发生,也从未有过。
§480Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, §481itaque huic insidiae paratae sunt probe.
(托克西路斯)今天我要用巧妙的计谋把这个人引入罗网,因此,针对他的陷阱已经布置得妥妥当当。
adgrediar virum.
我要去接近那个家伙了。
§482quid agis?
你在做什么呢?
§482bCredo.
(多尔达路斯)我放债呢。
§482cÚnde agis te, Dordale?
(托克西路斯)你从哪里来,多尔达路斯?
§482dCredo tibi.
(多尔达路斯)我相信你。
§483di dent, quae velis.
(托克西路斯)愿神明赐予你所渴望的一切。
§483bEho, an iám manu emisisti mulierem?
哎呀,你已经把那个女人放归自由了吗?
§484Crédo edepol, credo, inquam, tibi.
(多尔达路斯)凭波吕克斯起誓,我相信,我说过,我相信你。
§484bIam liberta auctu's?
(托克西路斯)你现在因为有了一个女自由人而身价大增了?
§484cEnicas.
(多尔达路斯)你可烦死我了。
§485_486quin tíbi me dico crédere.
况且,我不是说了我相信你嘛。
§485_486bDic bona fíde: iam liberast?
(托克西路斯)老老实实说:她现在自由了吗?
§485_486cÓlim.
(多尔达路斯)早就自由了。
§487i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis.
去,去广场找裁判官,去打听打听,要是你真的不想相信我。
§488líbera, inquam, est: ecquid audis?
我说她自由了:你听见了吗?
§488bAt tibi di bene faciant omnes.
(托克西路斯)愿众神都保佑你。
§489númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.
从今往后,我绝不会对你或你的任何亲属存有违背你意愿的心思。
§490Abi, né iura, satis crédo.
(多尔达路斯)去你的,别起誓了,我很相信了。
§491Vbi núnc tua libertást?
(托克西路斯)你那个获得自由的女奴现在在哪儿?
§491bApud te.
(多尔达路斯)在你那里。
§491cAin, apud mést?
(托克西路斯)你说什么?
§491dAio, inquam, apud te ést, inquam.
在我那里? (多尔达路斯)我说在就在,我说她就在你那里,我说。
§492Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me.
(托克西路斯)愿神明保佑我,正因为这件事,我将给你带来许许多多的好处。
§493nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo, §494unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam §495vivás.
因为有一件事,我之前瞒着没告诉你:现在我就讲给听,你将从中获得极其丰厚的利润:我要让你一辈子都记住我。
§495bBene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt.
(多尔达路斯)听了你的甜言蜜语,我的耳朵正渴望着实际的好处呢。
§496Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum,
(托克西路斯)你受之无愧,我也理当如此。
§497tabellás tene has, péllege.
为了让你知道我确实会这么做,拿着这些书板,仔细读读。
§497bIstaé quid ad mé?
(多尔达路斯)这些关我什么事?
§497cImmo ád te attinént et tuá refert.
(托克西路斯)不,这可大大关乎你,而且对你大有好处。
§498nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero.
因为这些是我主人从波斯给我带过来的。
§498bQuando?
(多尔达路斯)什么时候?
§498cHaud dúdum.
(托克西路斯)就在刚才。
§499Quid istaé narrant?
(多尔达路斯)那上面写了什么?
§499bPercóntare ex ipsís.
(托克西路斯)去问问它们自己吧。
ipsae tibi nárrabunt.
它们自己会告诉你的。
§500Cedo sáne.
(多尔达路斯)那给我吧。
§500bAt clare récitato.
(托克西路斯)不过要大声读出来。
§500cTace, dúm pellego.
(多尔达路斯)我读的时候,你给我安静。
§500dHau verbúm faciam
(托克西路斯)我一个字也不说。
si valetis, gaudeo.
若你们安好,我便欣慰。
§503ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,
我身体安康,生意兴隆,获利颇丰。
§504neque istóc redire his octo possum mensibus,
且在接下来的八个月里,我无法回到你那里。 ”