Humanitext Reader

普劳图斯 · 波斯人 §369-443

准备假意卖女与赎买莱姆尼塞勒涅

第 7 段,共 14 段 · 拉丁语

内容简介

萨特里奥与女儿就将她卖掉一事进行辩论,随后托克西路斯对女鸨多尔达路斯破口大骂,并用向萨加里斯蒂奥借来的钱赎回莱姆尼塞勒涅。

§369Malo cavere meliust te.
(萨特里奥)你最好防备祸害。
§369bAt si non licet
(女儿)但如果防备是不被允许的,我该怎么办?
§370cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo.
因为我希望您是安全的。
§371Malusne égo sum?
(萨特里奥)难道我是个坏人吗?
§371bNon es, neque me dignumst dicere, §372verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.
(女儿)您不是,我也不该这么说;但我正致力于此,免得其他有权这么说的人说您。
§373Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia §374non demovebor.
(萨特里奥)让每个人想说什么就说什么吧;我绝不会从这个决定中动摇。
§374bAt, meo sí liceat modo, §375sapienter potius facias quam stulte.
(女儿)但是,如果能按我的方式来,您宁可聪明地行事,也不要愚蠢。
§375bLubet.
(萨特里奥)我就乐意这样。
§376Lubere per me tibi licere intellego; §377verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi.
(女儿)我知道通过我,您被允许随心所欲;但如果能按我的来,您就不会乐意随心所欲了。
§378Futura es dicto oboediens an non patri?
(萨特里奥)你到底要不要听你父亲的话?
§379Futura.
(女儿)听。
§379bScis iam tibi quae praecepi?
(萨特里奥)你已经知道我吩咐你的事了吗?
§379cOmnia.
(女儿)全知道。
§380Et ut surrupta fueris?
(萨特里奥)还有关于你被拐骗的事?
§380bDocte calleo.
(女儿)我了然于胸。
§381Et qui parentes fuerint?
(萨特里奥)还有你的父母是谁?
§381bHabeo in memoria.
(女儿)我记在心里。
§382necessitate me mala ut fiam facis.
您正逼着我变成坏人。
§383verum videto, me ubi voles nuptum dare, §384ne haec fama faciat repudiosas nuptias.
但您要看好,当您想把我嫁出去的时候,别让这种名声导致退婚。
§385Tace, stúlta.
(萨特里奥)住嘴,傻丫头。
non tu nunc hominum mores vides?
你现在难道看不见人们的习俗吗?
§386quoivis modi hic cum fama facile nubitur: §387dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.
在这里,带着任何名声的女人都容易嫁人:只要有嫁妆,任何缺点都不会被当成缺点。
§388Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi, §389me esse indotatam.
(女儿)那么,请您在心里记住这件事:我是没有嫁妆的。
§389bCave sis tu istuc dixeris.
(萨特里奥)请千万别说这话。
§390pol deum virtute dicam et maiorum meum, §391ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi: §392librorum eccillum hábeo plenum soracum.
凭波吕克斯起誓,看在神明和我们先祖的美德份上我要说,别说你没有嫁妆,你家里可是有嫁妆的:看哪,我有一箱装得满满的书。
§393si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus, §394dabuntur dotis tibi inde sescenti logi, §395atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: §396cum hac dote poteris vel mendico nubere.
如果你把我们正致力于的这件事干得漂亮,从那里将会给你六百个笑话作为嫁妆,而且全是雅典式的;你绝不会得到西西里式的:带着这份嫁妆,你甚至能嫁给乞丐。
§397Quin tu me ducis, si quo ducturu's, pater?
(女儿)如果您打算把我带到什么地方,父亲,为什么不走呢?
§398vel tu me vende vel face quid tibi lubet.
要么把我卖掉,要么随您的便。
§399Bonum aequomque oras.
(萨特里奥)你要求得合情合理。
sequere hac.
跟这边来。
§399bDicto sum audiens.
(女儿)我听从您的话。
§400Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum, §401qui mihi iuratust sese hodie argentum dare?
(托克西路斯)我那个邻居到底打算怎么做,他曾向我发誓今天会把钱给我?
§402quod si non dederit atque hic dies praeterierit, §403ego argentum, ille iusiurandum amiserit.
但如果他不给,而且今天过去了,我将失去了钱,而他将失去了誓言。
§404sed ibi concrepuit foris.
但那里的门响了。
quisnam egreditur foras?
到底是谁出来了?
§405Curate isti intus, iam égo domum me recipiam.
(多尔达路斯)你们在里面照看好,我这就回家去。
§405bOh, §406Toxile, quid agitur?
(托克西路斯)哦,多尔达路斯,情况如何?
§406bOh, lutum lenonium, §407commixtum caeno sterculinum publicum, §408impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, §409pecuniae accípiter avide atque invide, §410procax, rapax, trahax—trecentis versibus §411tuas ímpuritias traloqui nemo potest—
哦,女老鸨的烂泥,混杂着污泥的公共粪堆,不洁的、不体面的、不义的、无法无天的、人民的祸害、贪婪且嫉妒金钱的鹰、厚颜无耻的、抢劫的、榨取的——用三百行诗也没人能说尽你的肮脏—— 你收钱吗?
§412accipin argentum? accipe sis argentum, impudens, §413tené sis argentum, etiam tu argentum tenes?
请收钱吧,无耻之徒,请拿好钱,你还拿不拿钱?
§414possum te facere ut argentum accipias, lutum?
烂泥,我难道不能让你收下这钱吗?
§415non mihi censebas copiam argenti fore, §416qui nisi iurato mihi nil ausu's credere?
你以为我不会有充足的资金,你这个除非我发誓、否则什么都不敢信任我的家伙?
§417Sine respirare me, ut tibi respondeam.
(多尔达路斯)让我喘口气,好回答你。
§418vir summe populi, stabulum servitutium, §419scortorum liberator, suduculum flagri, §420compedium tritor, pistrinorum civitas, §421perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, §422cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, §423possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo,
民众中最高尚的人、奴役的巢穴、妓女的解放者、皮鞭的吸汗者、脚镣的磨损者、磨坊之国、永久的奴隶、饭桶、贪食者、小偷、逃兵、请把钱给我,把钱给我,无耻之徒,我能向你索要钱吗? 我说,把钱交出来,你为什么不把钱还我?
§424quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet?
你难道一点都不觉得羞耻吗?
§425leno te argentum poscit, solida servitus, §426pro liberanda amica, ut omnes audiant.
女老鸨向你索要钱财,彻头彻尾的奴隶,为了解放他的情妇,好让所有人听见!
§427Tace, obsecro hercle.
(托克西路斯)求你住嘴,凭赫拉克勒斯起誓。
ne tua vox valide valet.
你的声音可真够大的。
§428Referundae ego habeo linguam natam gratiae.
(多尔达路斯)我拥有一条天生为了报答恩惠的舌头。
§429eodém mihi pretio sal praehibetur quo tibi.
盐是以提供给你的相同价格提供给我的。
§430nisi me haec defendet, numquam delinget salem.
如果它不保护我,它就再也别想舔到盐了。
§431Iam omitte iratus esse.
(托克西路斯)现在别生气了。
id tibi suscensui, §432quia te negabas credere argentum mihi.
我之所以对你发火,是因为你说你不把钱信任地交给我。
§433Mirum quin tibi ego crederém, ut idem mihi §434faceres quod partim faciunt argentarii: §435ubi quid credideris, citius extemplo a foro §436fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus.
(多尔达路斯)要是我信任你那才怪呢,免得你对我做出有些银行家所做的事:一旦你信任地交付了什么,他们立刻从广场逃走,比运动会上兔子从门口被放出来时还要快。
§437Cape hoc sis.
(托克西路斯)请拿着这个。
§437bQuin das?
(多尔达路斯)你为什么不给?
§437cNummi sescenti hic erunt, §438probi, numerati.
(托克西路斯)这里有六百个钱币,足值的、数好的。
fac sit mulier libera, §439atque huc continuo adduce.
让那个女人获得自由,并且立刻带到这里来。
§439bIam faxo hic erit.
(多尔达路斯)我这就去,她马上就到。
§440non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio.
凭赫拉克勒斯起誓,我现在不知道该把这钱交给谁去鉴定。
§441Fortasse metuis in manum concredere?
(托克西路斯)也许你害怕交到我的手里?
§442Mirum quin
(多尔达路斯)这倒奇了……

词汇与语法注释

  1. §369Malo cavere meliust te. — malo 是 malum(恶、灾祸)的夺格,作为动词 cavere(防备、避免)的离格对象。te 是不定式 cavere 的主语对格。
  2. §376Lubere per me tibi licere intellego — lubere(随心所欲、喜爱)在此作名词性不定式使用,是主格/宾格不定式结构 lubere... licere 的主语。per me 意为“就我而言(不予阻拦)”或“经我许可”。
  3. §392librorum eccillum habeo plenum soracum — eccillum 是 ecce(看那)与 illum(那个)融合而成的通俗及早期拉丁语表达,起直接指示作用。plenum(充满……的)接属格 librorum,并修饰 soracum(箱子,借自希腊语 σώρακος)。
  4. §410trahax — trahax 是普劳图斯根据动词 trahere(拖曳、掠夺)加上形容词后缀 -ax 独特创造的单词(孤词,hapax legomenon),旨在与并列的 procax、rapax 达成韵律和音律上的和谐。
  5. §433Mirum quin tibi ego crederem — mirum quin 后接虚拟式未完成过去时(crederem)是早期拉丁语的一种惯用表达,起反问作用,表示“我怎么可能会信任你”或“我要是信任你才怪呢”,表达强烈的否定和不信任。

引用这一段

普劳图斯, 波斯人 §369-443. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi014.humanitext-lat2:369-443

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。