Humanitext Reader

普劳图斯 · 波斯人 §134b-192

卖女计谋的敲定与仆从们的登场

第 3 段,共 14 段 · 拉丁语

内容简介

托克西路斯向萨图里奥提议,将他的女儿装扮成外邦女奴卖给皮条客。随后,女仆索福克里迪斯卡和童仆派格尼乌姆登场,进行了独白并与托克西路斯展开了俏皮的对话。

§134bTum tu me sine illam vendere.
那么,让我来卖掉她吧。
§135Tun illam vendas?
你来卖掉她?
§135bImmo alium adlegavero §136qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.
不,我会委托别人去卖,让他自称是个外邦人。
§137sicut istic leno non sex menses Megaribus §138huc est cum commigravit.
就像那个皮条客从麦加拉迁到这里还不到六个月一样。
§138bPereunt reliquiae.
剩菜都要坏掉了。
§139posterius istuc tamen potest.
不过,那件事以后也行。
§139bScin quam potest?
你以为有多行?
§140numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, §141quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi; §142atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest §143adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.
凭洛克里斯起誓,今天你休想在这儿吃上一口饭——别白费心思了—— 除非你向我保证你会照我要求的去做;而且除非你尽快把你的女儿带到这里来,凭赫拉克勒斯起誓,我一定会把你从我们这一行里开除出去。
§144quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?
现在怎么样? 怎么说? 你干嘛不说明白你打算怎么办?
§145Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet, §146dum saturum vendas.
求求你,凭赫拉克勒斯起誓,要是你乐意,也把我卖了吧,只要你把我喂饱了再卖。
§146bHoc, si facturu's, face.
如果你打算这么做,那就快做。
§147Faciam equidem quae vis.
我确实会照你希望的去做。
§147bBene facis.
做得好。
propera, abi domum; §148praemonstra docte, praecipe astu filiae, §149quid fabuletur: ubi se natam praedicet, §150qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.
赶快,回家去;聪明地指导、狡黠地叮嘱你的女儿,该怎么编瞎话:她应该宣称自己是在哪里出生的,她的父母是谁,她是从哪里被拐走的。
§151sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet; §152et ut adfleat, cum ea memoret.
但要让她咬定自己出生在远离雅典的地方;而且提起这些事时,让她流下眼泪。
§152bEtiam tu taces?
你还不闭嘴?
§153ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.
她自己比你希望她表现出的样子还要鬼灵精三分呢。
§154Lepide hercle dicis.
凭赫拉克勒斯起誓,你说得真逗。
sed scin quid facias? cape
不过你知道该怎么办吗?
§155tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam, §156quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.
拿一件短袍和一条腰带,再带一件披风和一顶宽边帽来,就是那个要把她卖给这个皮条客的人穿戴的那种。
§156bEu, probe.
哦,极好。
§157Quasi sit peregrinus.
就像他是个外邦人似的。
§157bLaudo.
赞成。
§157cEt tu gnatam tuam §158ornatam adduce lepide in peregrinum modum.
你也把你的女儿装扮好,体面地扮成外邦人的样子带过来。
§159πόθεν ornamenta?
衣装从哪里弄?
§159bAbs chorago sumito; §160dare debet: praebenda aediles locaverunt.
从合唱领队那里拿;他必须给:市政官们已经签约由他提供。
§161Iam faxo hic aderunt.
我马上去办,它们就会到这儿。
sed ego nihil horunc scio.
不过我对此事一无所知。
§162Nihil hercle vero.
凭赫拉克勒斯起誓,确实一无所知!
nam ubi ego argentum accepero, §163continuo tu illam a lenone adserito manu.
因为一旦我收到了钱,你就立刻动手,把她从皮条客那里宣告为自由人带走。
§164Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.
如果我不立刻把她从他那里带走,就让他留着她吧。
§165Abi et istuc cura.
去办那件事吧。
interibi egó puerum volo §166mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum, §167me esse effecturum hoc hodie.
其间我想派我的童仆去我的甜心那里,好让她安心,知道我今天一定会把这事办成。
nimis longum loquor. —
我话太多了。
§168Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens.
哪怕是对一个无知、健忘又愚蠢的女人,说这么多次也足够了。
§169nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te.
说真的,我觉得自己实在是被你当成了太傻、太土气的女人。
§170quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una.
虽说我喝酒,但我可没习惯把交待的任务也一起喝下去。
§171me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres.
我本以为,我和我的为人早就已经通过了你的充分检验。
§172nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo, §173ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret, §174quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti.
因为,我跟着你已经是第五个年头了,在这期间,我相信,如果是一只羊去上学,现在也能把字认全了,而在此期间,无论我开口还是沉默,你却还没能彻底了解我的性情。
§175potin út taceas? potin né moneas?
你就不能闭嘴吗? 你就不能不指手画脚吗?
§176memini ét scio et calleo et cómmemini.
我记着呢,我知道,我懂,而且深深记在心里。
§177amas pól misera: id tuos scátit animus.
凭波吕克斯起誓,可怜的家伙,你恋爱了:你的心都快溢出来了。
§178ego istúc placidum tibi ut sít faciam.
我会帮你让这事儿顺顺当当的。
§179Miser ést qui amat. —
恋爱的人是痛苦的。
§179bCérto is quidém nihilist, §180qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est?
确实,什么都不爱的人才是最微不足道的:这种人活着有什么意思?
§181iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit.
我应该走了,好顺从我的女主人,使她能通过这番努力更快获得自由。
§182convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.
我要去见见这个托克西路斯:我要用交托给我的任务填满他的耳朵。
§183Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?
这些事你都听得足够明白、确切了吗? 你都记熟并掌握了吗?
§184Melius quam tu qui docuisti.
比教我的你记还要好。
§184bAin véro, verbereum caput?
你真敢这么说,你这个挨鞭子的脑袋?
§185Aio enim véro.
真的敢。
§185bQuid ergo dixi?
那我刚才说了什么?
§185cEgo recte apud illam dixero.
我在她面前会说得一点不错的。
§186Non edepol scis.
凭波吕克斯起誓,你根本不知道。
§186bDa hercle pignus, ni omnia memini et scio, §187et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.
凭赫拉克勒斯起誓,咱俩打个赌吧,如果我没有全记住、全知道的话—— 当然,前提是你自己得知道你今天手上长了几个手指头。
§188Egon dem pignus tecum?
我跟你打赌?
§188bAudacter, si lubido est perdere.
如果你想输的话,尽管放胆赌。
§189Bona pax sit potius.
还是和和气气的好。
§189bTum tu igitur sine me ire.
那您就让我走吧。
§189cEt iubeo et sino; §190sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam.
我命令你去,也允许你去;但我想要你这么走:当我以为你刚到那里时,你其实已经回到家里了。
§191Faciam.
遵命。
§191bQuo ergo is nunc?
那你现在去哪儿?
§191cDomum: uti domi sim, quom illi censeas.
回家:好让您以为我在那里的时候,我正待在家里。
§192Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.
你真是个无赖的小鬼,因为这件事我一定要在某方面惩罚你。

词汇与语法注释

  1. 137huc est cum commigravit — est cum 是一种口语表达,与表示时间的词连用,意为“自……以来已经有[一段时间]”。这里的意思是“自从他从麦加拉迁到这里,还不到六个月”。
  2. 153ter tanto peior — ter(三倍)与程度夺格 tanto(那么多)共同修饰比较级 peior,表示“比那还要坏/狡猾三倍”的倍数比较口语表达。
  3. 172quom interea... potuisset — 在由 quom(=cum)引导的从句中,嵌套了一个虚拟条件句:“如果一只羊去上学(si... iret),它本也能够学会认字(potuisset)”。
  4. 190πόθεν — 这里的 illi 不是指示代词 ille 的与格,而是一个表示地点的古语副词(illic 的变体),意为“在彼处”或“在她那里”,指代恋人的住处。
  5. 192peculiabo — 该词是由表示奴隶私有财产的 peculium 派生而来的滑稽拟造动词,在此处作反语,意为“施加惩罚、痛打”(即“给予他应得的‘私有财产’——一顿揍”)。

引用这一段

普劳图斯, 波斯人 §134b-192. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi014.humanitext-lat2:134b-192

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。