Humanitext Reader

普劳图斯 · 鬼屋 §267b-328

准备宴席与醉酒的卡里达马特斯到来

第 5 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

在围绕菲洛拉提乌姆梳妆打扮的对话后,当菲洛拉克斯正准备与她共饮时,他那喝醉的朋友卡里达马特斯带着情妇来到了这里。

§267bQuid ita, obsecro?
为什么呢,请告诉我?
§268Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus: §269ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
既然你拿着镜子,我担心你的手会有银的味道:免得菲洛拉克斯怀疑你从别处得到了银子。
§270Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
我真不觉得我见过比这更聪明的女鸨。
§271ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
那个坏女人竟然能从镜子联想到这,多么优雅而又狡猾!
§272Etiamne unguentis unguendam censes?
你认为我还应该涂抹香油吗?
§272bMinime feceris.
万万不可。
§273Quapropter?
为什么?
§273bQuia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
因为,凭卡斯托尔发誓,女人在不涂任何香料的时候才是真正好闻的。
§274nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, §275vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, §276ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico §277itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
因为那些整天涂抹香油、浓妆艳抹的、掉了牙的老太婆,虽然用化妆品遮掩身体的缺陷,但当她们的汗水与香油混合在一起时,立刻散发出就像厨师把许多种汤混杂在一起时的味道。
§278quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.
你不会知道那是什么味道,除了这一件事,那就是你能闻出那是恶臭。
§279Vt perdocte cuncta callet.
她是多么精明地懂得一切啊!
nihil hac docta doctius.
没有比这个聪明的女人更聪明的了。
§280verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit, §281quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.
但是,你们中极大多数人都明白那是真的、你们家里有年老的妻子,她们用嫁妆买下了你们。
§282Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.
来,看看这金首饰和外套,这对我来说足够合适吗,斯卡帕。
§283Non me istuc curare oportet.
我不该操心这事。
§283bQuem obsecro igitur?
那请问,到底谁该操心呢?
§283cEloquar: §284_285Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.
我告诉你:菲洛拉克斯。 好让他不买任何他不认为能取悦自己的东西。
§287quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
那些他不想拥有的东西,又何必多此一举展示给他看呢?
§289pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior: §292nam si pulchra est, nimis ornata est.
美丽的女人裸体比穿着紫衣更美丽:因为如果她美丽,她就已经足够被装扮了。
§292bNimis diu abstineo manum.
我忍着不插手已经太久了。
§293quid hic vos agitis?
你们在这里做什么呢?
§293bTibi me exorno út placeam.
我为了取悦你而打扮自己呢。
§293cOrnata es satis.
你已经装扮得足够了。
§294abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer.
你回屋里去吧,把这些首饰拿走。
sed, voluptas mea, §295mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
但是,我的快乐、我的菲洛拉提乌姆,我很想和你一起喝酒。
§296Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet, §297mea voluptas.
凭波鲁克斯发誓,我也想和你一起,因为你所喜欢的也就是我所喜欢的、我的快乐。
§297bEm istuc verbum vile est viginti minis.
哎呀,这句话就算花二十米纳也便宜。
§298Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
请给我十米纳吧:我想把这句话作为划算的买卖送给你。
§299Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
即使现在十米纳也已经算在你的账上了;你算算账就知道了。
§300triginta minas pro capite tuo dedi.
我为你赎身付了三十米纳。
§300bCur exprobras?
你为什么要拿这个恩赐来责备我?
§301Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
我怎么会拿这个责备你,我甚至渴望这被当作我的指责呢?
§302nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
而且这么久以来,我把钱投资在哪里都不如投资在这更合适。
§303Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
确实,因为我爱你,我把精力投资在任何地方都无法比这更好了。
§304Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit: §305tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat.
那么,我们之间的收支账目非常吻合:你爱我,我爱你;我们双方都认为这是理所当然的。
§306haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono; §307qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
那些为此高兴的人,愿他们永远为自己的幸运而高兴;那些嫉妒的人,愿他们中的任何人都永远无法嫉妒他们的繁荣。
§308Age accumbe igitur.
那么,来躺下吧。
cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
仆人,拿水来洗手,把小桌子放在这里。
§309vide, tali ubi sint.
瞧,看看骰子在哪里。
vin unguenta?
你想要香油吗?
§309bQuid opust? cum stacta accubo.
要那个做什么? 我正和没药精油躺在一起。
§310sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?
不过,这不就是我的同伴,正和他的情妇一起走来吗?
§311is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
就是他,卡里达马特斯正和他的情妇一起走来。
§312conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.
太好了,我的心肝、瞧,我们的伙伴们聚集过来了:分赃的同伙来要他们的那一份了。
§313Advérsum veníri mihi ád Philolachétem §314voló temperi.
我想让人来接我到菲洛拉克斯家去,要准时。
aúdi, em tibi ímperatum est.
听着,瞧,我已经吩咐你了。
§315nam ílli ubi fui, inde éffugi foras, §316ita me íbi male convívi sermónisque taésumst.
因为我刚才在的那个地方,我从那里逃了出来、那里的宴会和谈话让我厌烦透顶。
§317nunc cómissatum íbo ad Phílolachetem, §318ubi nós hilari ingénio et lépide accipient.
现在我要去菲洛拉克斯家狂欢、在那里他们会用愉快的心情和美妙的方式接待我们。
§319ecquíd tibi videór mammamadére?
你看我像不像喝喝喝醉了?
§320Sémper istóc modo.
你总是那个样子。
§321moratus es tu te.
你太迟了。
íre huc debébas.
你本该早点来这儿的。
§322Visne égo te ac tu me ampléctare?
你想让我抱你,你抱我吗?
§323Si tíbi cordi est faceré, licet.
如果你乐意这么做,可以。
§323bLépida es.
你真迷人。
§324dúc me amabó.
请拉着我走。
§324bCave né cadas, ásta.
小心别摔倒,站直了。
§325O—o—ocellús meus, túos sum alumnus, mél meum.
噢——噢——我的小眼睛,我是你的心肝宝贝,我的甜蜜。
§326Cáve modo, né prius ín via accúmbas, §327quam ílli, ubi léctus est strátus, concúmbimus.
只要小心,别在路上就躺下了、在我们一起躺在那个已经铺好床铺的地方之前。
§328Síne, sine cádere me.
让我,让我摔倒吧。

词汇与语法注释

  1. §268olant — 由表示担忧的 `metuo ne` 引导的现在虚拟式。动词 `olere`(散发……气味)以宾格 `argentum`(银)作为气味对象。此处具有双关义,既指银镜的材质,也指暗示从其他情人处收到的“银币(金钱)”。
  2. §273brecte olet, ubi nihil olet — 罗马喜剧中的著名谚语。动词 `olere` 分别在“散发……气味”和“有气味”的双重意义上使用。直译为“当女人什么气味也没有时,她才散发出合适(好)的气意”,意指没有多余香水和化妆的自然状态才是最好的。
  3. §281quae vos dote meruerunt — 关系代词 `quae` 的先行词是 `uxores`。动词 `merere`(配得、获得)在此处具有普劳图斯式的讽刺意,表示“(用嫁妆)买下(丈夫)”。`dote` 是手段夺格。
  4. §301Egone id exprobrem — 表示愤慨或强烈疑问的推敲性虚拟式(修辞性疑问)。主句谓语动词采用现在虚拟式,带有反问语气:“我怎么会拿这个责备你?”
  5. §313Adversum veniri mihi — 副词性介词 `adversum`(迎接)与不及物动词 `venire` 的无人称被动不定式 `veniri` 的结合。短语 `adversum venire` 接与格(`mihi`)。该结构充当主动词 `volo`(§314)的宾语,直译为“我希望有人来迎接我”,即“我想要人来接我”。

引用这一段

普劳图斯, 鬼屋 §267b-328. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0119.phi013.humanitext-lat2:267b-328

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。